Haec pagina de Kelvin unitate temperaturae physica disserit. Si de barone Kelvin quaeres, vide Gulielmus Thomson, baro Kelvin.

Kelvin est unitas temperaturae absolutae in Systemate Internationali Unitatium, quae per conventum anni 1968 definita est ut pars 1/273,15 sit temperaturae thermodynamicae status trini aquae in quo simul status liquidi, solidi, et gasi coexistent, i.e. punctum triplex aquae.[1]

In usu quotidiano homines scalam Celsiensem malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinienses in Celsienses et vice versa convertendas habemus igitur formulas

Kelvin = °Celsius + 273.15 et °Celsius = Kelvin - 273.15

NotaeRecensere

  1. "Resolution 4: Definition of the SI unit of thermodynamic temperature (kelvin)". Resolutions of the 13th CGPM. Bureau International des Poids et Mesures. 1967 .
  Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!
Unitates axiomaticae:
Amperium  • Candela  • Chiliogramma  • Kelvin  • Metrum  • Moles  • Secundum

Unitates derivatae:
Becquerel  • Celsii Gradus  • Coulomb  • Farad  • Gray  • Henry  • Hertz  • Joulium  • Katal  • Lumen  • Lux  • Newton  • Ohmium  • Pascalis  • Radian  • Siemens  • Sievert  • Steradian  • Tesla  • Vattium  • Voltium  • Weber