Gazella (Arabice: غزال ġazāl) est genus animalium ruminantium cornigerarum subfamiliae Antilopinarum. Hodie hoc in genere tredecim fere species comprehenduntur, sed haud pridem cunctae quoque species generum Eudorcas, Nanger et Procapra inter gazellas numerabantur. Quae omnes etiam nunc communiter "gazellae" vel dorcades appellantur.


Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Antilopinae 
Genus : Gazella 
Blainville, 1816
   
Subdivisiones: Species
Complures, vide textum

Gazellae sunt cursores perceleres, quarum aliquae celeritates plus quam 80 chiliometrorum per horam per longum tempus sustentare possunt.[1] Inveniuntur in desertis, savannis et virectis Africae, sed etiam Orientis proximi, Asiae meridionalis mediaeque, et Indiae. Vivere solent in gregibus pascentes herbas et folia tenuia.

Haec species inter Gazellas, in duo subgenera divisae, numerantur[2]:

Pinacotheca

recensere
  1. The Twisted Mind Emporium: Weird Science: Fast Animals (Anglice)
  2. "Antilopinae" 

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
  Vide "Gazellam" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gazellam spectant.