Assindia

urbs Germaniae
Wikidata-logo.svg Assindia
Res apud Vicidata repertae:
Assindia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°27′3″N 7°0′47″E
Numerus incolarum: 583 109
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Essen

Gestio

Praefectus: Thomas Kufen
Procuratio superior: Provincia Dusseldorpium

Geographia

Superficies: 210.34 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Empere-Rura, Overhusa, Mulhemium ad Ruram, Mettmann, Baucum, Gelsenkircha, Recklinghausen, Bottorpium, Velberta, Heiligenhaus

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Assindia: situs
Deversorium Basilicae Mercatus

Assindia sive Essendia (Germanice: Essen) est urbs magna in Sugambrorum territorio vel hodie in Rhenania Septentrionali–Vestfalia. Ad occidentem vergens oppidum Thuiscoburgum situm est, ad orientem Baucum et ad septemtrionalem spectans Gelsenkircha situm est. Ad meridiem spectans oppidum vulgo Wuppertal (Vallis Vipperae) situm est. Assindia est urbs negotiorum ut dicunt et caput Dioecesis Essendiensis.

HistoriaRecensere

OrtusRecensere

In partibus diversis Assindiae antiquitatis investigatores reliquias aevi Palaeolithici invenerunt. Postea intra hodiernum urbis agrum plures gentes Germanorum nempe Chattorum, Bructororum, Marsorum) habitabant. Hoc tempore in initio rationis Christianae arx Alteburg (castrum vetus) in meridia parte Assindiae aedificata est.

Accessio UrbisRecensere

Anno 852, Alfredus episcopus monasterium saeculare pro filiabus (femineis) nobilitatis Saxoniensis (vulgo: Stift Essen) condidit. Hoc monasterium non ecclesiaticum, sed domicilium scholaque fuit. Ab anno 800, monasterium Ordinis Sancti Benedicti est in parte urbis vulgo Werden voacata. Terram circum duo monasteria unum saeculare alterum ecclesiasticum incolare inceperunt.

Asinnida anno 1003 prima urbs nominata anno 1041 ius mercatus accepit. Anno 1216, monasterium saeculare sedes principis factum est. Ea re abbatissa abbati monasterii Benedictini Werden aequata est. Anno 1244, moenia aedificata sunt. Controversiae huius monasterii (des Stifts) cum civitate crescente creverunt. Postremo administrationem sui iuris postulabat. Anno 1377, Carolus IV urbi titulum 'Imperii urbis liberae' annuit.

De urbis cultuRecensere

Theatrum architectus Finnicus Alvar Aalto aedificandum curavit.

Filii civitatisRecensere

CommeatusRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Assindiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°27′3″N 7°0′47″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "05113000" apud Statistik-Portal  • Encyclopædia Britannica