Ludovicus Ferdinandus de Wunsch-Rolshoven
Ludovicus Ferdinandus de Wunsch-Rolshoven (natus die 29 Martii 1956 Assindiae) mathematicus et esperantista Germanus est. Praeest associationi cuidam quae appellatur Terra Esperantica ex anno 2003. In res Esperanticas ardere coepit anno 1977.
Actiones in Esperanticis
recensereIam annis 1980 sectioni iuvenili Associationis Esperanticae Germanicae/GEA sese adiunxerat, cui annis inter 1980 et 1985 praefuit. Semper responsalis fuit in rebus ad instrumenta communicationis socialis spectantibus, quo munere usque annum 1990 diligenter explebat. Inde tractationes diversae bonaeque in ephemeridibus, emissionibus radiophonicis, televisione apparebant (e.g. de sic dictis Seminariis internationalibus). Post annum 1980 in praesidio Associationis iuventutis Esperanticae internationalis fuit. Annis a 1989 ad 1992 commissarius apud Universalem Societatem Esperanticam fuit, quo eum dispensatorem ad res pecuniarias disponendas acciverant.
Annis inter 1984 et 1992 actiones Esperanticas in Villa Kreuzberg Berolinensi habuit, ubi gregibus docendorum consulebat et seriem praelectionariam praetitulatam Esperanto en la praktiko (Esperantica in praxi) moderabatur. Et illo tempore res omnes istas hominibus extra motione Esperantica explicabat. Idioma Zamenhofianum in permultis cursibus docuit praesertim in septimanarum finibus homines omnium graduum, tam tirones quam lingua progressos. Instituto Esperantico Germanico examinatorem officialem sese praebuit. Annos multos Conventum silvaticum Berolinensem (Berlina Arbara Renkontiĝo/BARo) moderatus est Aquis Munimeris.
Anno autem 2001 condidit gregem laboratorium EsperantoLand, qui anno 2003 unitus est cum Centro Esperantico Paderbronnensi ab Arminio Behrmann fundato. Tunc Ludovicus Ferdinandus de Wunsch-Rolshoven praeses amborum circulorum sub novo nomine coadunatorum creatus est. Inter cenacula alia a Wunsch-Rolshoven disposita numerantur Novjara Renkontiĝo (NR; inde ab anno 2002), Someran Mezeŭropan Renkontiĝon (SOMERE; aestiva cenacula in Europa centrali, 2003-2013), 'PRINTEMPE' (conventiculi veribus annorum inter 2010 et 2014).
Unionem Esperanticam Berolinensem quoque (Esperanto-Ligo Berlin/ELB) aliquando gubernavit. Annis 1990 fuit in praesidio Associationis Domus Esperanticae in Michendorf (Brandenburgi), cuius lucra praesertim ad laborem praeconialem Berolini efficiendum adhibebantur. Anno autem 2014 in servitia GEA intravit in munere propagatoris relationum publicarum.