Universalis Societas Esperantica

Ratio sociorum Universitalis Societatis Esperanticae
Praesides omnes UEA

Universalis Societas Esperantica (Esperantice: Universala Esperanto-Asocio, UEA) est organizatio internationalis ad idioma Esperanticum ut linguam auxiliarem inter gentes promovendum; decreta est die 28 Aprilis anno 1908. Praeses inde ab anno 2013 Marcus Fettes fuit, vicarius Stephanus MacGill. Mense Iulio 2019 autem Duncan Charters successit.

Praeses revera maximi momenti, qui associationi sedem consultatoriam apud UNESCO transegit, Ioannes Lapenna fuit. Conditores erant inter alios Helvetii Hector Hodler et Edmundus Privat. Tempore schismatis fuit magni momenti Ludovicus Bastien Francogallus, antequam anno 1947 reunificatio feliciter fieret.

Hodie 121 civitates sunt associatae et relationem cum Unesco, UNICEF, Consociatione Nationum, ISO et Consilio Europae tenent. Sedem suam habet ista societas Roterodami.

Quotannis sic dictus Congressus universalis Esperanticus (Universala Kongreso de Esperanto) sub aegide huiusce societatis celebratur. Consociatio ista periodicum suum habet, quod praetitulataur Esperanto. Eius editor est Demetrius Shevchenko Ruthenus uxore Anna Striganova auxiliante.

Nexus interni

Nexus externiRecensere