Aperire sectionem principem
Tremonia (Theodisce Dortmund)
Statio ferriviaria
Statio ferriviaria
Insigne Tremoniae
Insigne
Sententia
"Cor Vestfaliae, fortis in Europa"
Situs
Situs Tremoniae in Germania
Situs Tremoniae in Germania
Nomina Latina alia

Dormunda, Dortmunda, Dredmonna, Drodmannia, Drotmanni vicus, Drotmannia, Drutmannia, Throdmannia, Throtmannia, Thrutmana, Thrutmannia, Tramonia, Tremona, Trimonia, Trotmania, Trotmannia, Trudimonia, Trutmania, Trutmannia, Trutmonia, Trutmundi villa, Truttmanni villa

Res politicae
civitas foederalis Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
nomen "Throtmanni" apparet 880-885
Civium Magister Superior Huldericus Sierau
Res geographicae
Area
 - tota


280.4 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
586 181
2038 incolae/km²
Coordinata 51° 31′ ″ Sept., 7° 28′ ″ Ort.
Altitudo 50 - 254 m
Situs interretialis: Pagina officialis

Tremonia (Theodisce: Dortmund) est urbs Germaniae 590 000 civium, maxima regionis Ruranae, sedes oeconomica et mercatoria Vestfaliae. Tremonia numero incolarum octava a maxima urbium Germaniae est. Quae urbs circulo carens pertinet ad provinciam administrativam Arnsbergum.

GeographiaRecensere

SitusRecensere

Tremonia 86 m supra maris aequor sita est: (♁51° 30′ 51″ N, 7° 27′ 50″ O.. [Latinizanda:] Ut magistratus mensurae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae dicit tribus Tremoniae medulla Aplerbeck (Theodisce: Aplerbecker Mark) etiam est sita in ♁51° 28′ 42″ N, 7° 33′ 18″ O in media Rhenania Septentrionali-Vestfalia.

Tremonia sita est in regione austro-occidentali Vestfalici sinus (Theodisce: Westfälische Bucht). Ad meridiem promunturia Sauerlandiae surgunt.

AquaeRecensere

Territorium urbanum Tremoniae satis egenum aquarum naturalium est. Praeter Ruram modo Amsara, quae ab oriente ad occidentem fluit, inter flumina maiora numeratur. Praeterea sunt numerosi rivi minores ut Hörder Bach, Rüpingsbach, Schondelle, Roßbach vel Körnebach. Insuper est canalis Tremonia-Amisia, iter aquaticum foederale portum urbanum Tremoniae et Papenburgum interfluens.

Ambitus urbisRecensere

Fines Tremoniae 280,401 km² comprehendunt, ita ut Tremonia vicesima sexta sit a maxima urbe Germaniae. Magnitudinem eius in Rhenania Septentrionali et Vestfalia modo urbes Colonia Agrippina, Monasterium et Schmallenberg superant. Extremus septentrio Tremoniae inter vicum Groppenbruch et Lünen-Brambauer in regione pristini communis Schwieringhausen iacet. Locus autem longissime in meridiem 21 km abest contra Lennemündung, cum extremitas orientalis Tremoniae aeroportus septentrionalis sit in vico Wickede et adiaceat Unnae-Maschen. Locus longissime ad occidentem in vico Holte ad finem Bauci situs est.

CommeatusRecensere

Cives clariRecensere

Nexus externiRecensere

PinacothecaRecensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!