Neoplanta (Serbice: Нови Сад, enuntiatus [nôʋiː sâːd]; Hungarice: Újvidék; Theodisce: Neusatz) numero incolarum urbs secunda est Serbiae et urbs capitalis provinciae autonomae Voivodinae. In meridiana planitiei Pannonicae parte sita Danubio adiacet. Secundum censum anni 2022 urbi sunt 368 967 homines,[1]

Wikidata Neoplanta
Res apud Vicidata repertae:
Neoplanta: insigne
Neoplanta: insigne
Civitas: Serbia
Locus: 45°15′52″N 19°49′54″E
Numerus incolarum: 380 000
Zona horaria: UTC+1, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Novi Sad

Gestio

Procuratio superior: Novi Sad City

Geographia

Superficies: 106.2 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bački Petrovac Municipality, Beočin Municipality, Sremska Kamenica, Carolovicia, Titel Municipality, Žabalj, Temerin, Vrbas

Tabula aut despectus

Neoplanta: situs
Neoplanta: situs
Curia.
Arx Petrovaradinum.
Pons libertatis, qui dicitur.

Historia recensere

Neoplanta anno 1694, cum mercatores Serbi coloniam in altera Danubii ripa Petrovaradino arci ex adverso sitam collocarent, condita est. Die 1 Februarii anno 1748 Maria Theresia imperatrix urbi, quae tum Neoplanta nominata est, iura "liberae regiae civitatis" concessit. Urbs magis magisque florescens olim Athenae Serbicae cognominata est.[2] Anno 1765 primum seminarium Serbo-Orthodoxum constitutum est. In saepto nationali nomine Fruška Gora seminario ex adverso sito sunt 17 monasteria Serbo-Orthodoxa. Anno 1810 primum gymnasium Serbicum Neoplantae inchoatum est. Lupus Karadžić anno 1817 scripsit Neoplantam maximam urbem Serbicam toto orbe terrarum esse. Urbs statio militaris erat Imperii Austro-Hungarici. Saeculo 20 ineunte maxima incolarum pars erant Serbi, Hungaris Germanisque sequentibus.[3]

Primo bello mundano confecto regio cum urbe pars Regni Iugoslaviae facta est. Annis 1941 usque ad 1945 Neoplanta a Regno Hungariae, quod ad Potestates Axis pertinuit, occupata est. Praefectus Franciscus Feketehalmy-Czeydner mense Ianuario 1942 1246 togatos deici iussit, inter quos 809 Iudaeos, 375 Serbos, 8 Germanos et 18 Hungaros. Plures centeni togatorum sub glacie Danubii demersi aqua suffocati sunt.[4] Exercitu Germano ex urbe fugato anno 1944 paene omnes reliqui incolae Germani aut depulsi aut trucidati sunt.

Anno 1999 Neoplanta bombis percussa et partim deleta est, quae bello Kosoviae ab aëroplanis Consociationis ex pacto Atlantico Septemtrionali super Serbiam coniectae sunt. His diebus una cum Belogrado urbe capitali Serbiae locus medius est industriae redituumque rei publicae.

Anno 2022 Neoplanta una cum Couna et Esch-Uelzecht caput culturale Europaeum fuit.

Nomina recensere

Notae recensere

  1. "2022 Census of Population, Households and Dwellings: Ethnicity (data by municipalities and cities)" (PDF). Statistical Office of Republic Of Serbia, Belogradi. Mense Aprili 2023. ISBN 978-86-6161-228-2. Visum die 01 Augusti 2023.
  2. Mishkova, Diana (2009). We, the people: politics of national peculiarity in Southeastern Europe, 277–278. ISBN 9789639776289.
  3. Meyers Großes Konversations-Lexikon (1908). Vol. 14. Lipsiae, p. 573, zeno.org
  4. Wood, Nicholas et Šekularac, Ivana (2006). Hungarian Is Faced With Evidence of Role in ’42 Atrocity, in: The New York Times. die 1 Octobris 2006 (nytimes.com).
  5. Versio litterarum Croatica apud hr:Novi Sad invenitur; ibi legitur: da mu naslov bude Neoplanta, mađarski Uj-Videgh, njemački pak Ney-Satz (ut nomen sit Neoplanta, Ungarice Uj-Videgh, Theodisce autem Ney-Satz). - Vide etiam neoplanta.rs et „Nominentur Neoplanta“ (liber Theodiscus de Neoplanta).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Neoplanta spectant (Neoplanta, Novi Sad).
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!