Alicia (vulgo Alice) Weidel (nata die 6 Februarii 1979 Guterslohae) consiliaria societatum commercialium et rerum politicarum perita Germanica factionis AfD est.

Wikidata Alicia Weidel
Res apud Vicidata repertae:
Alicia Weidel: imago
Alicia Weidel: imago
Nativitas: 6 Februarii 1979; Gutersloha
Patria: Germania
Nomen nativum: Alice Elisabeth Weidel

Iuventus et munus

recensere

Wiedel anno 1998 testimonium maturitatis accepit et deinde apud Universitatem Baruthensem oeconomiae studebat atque prima eius anni probata est. Deinde annis 2005 ad usque 2006 apud societatem "Goldman Sachs" Francofurti operam dedit. Tum anno 2011 "summa cum laude" doctor oeconomiae promota est. Tum ad annum 2013 apud Societatem assecurationis "Allianz" Francofurti operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Anno 2013 Weidel ad AfD factionem accessit et ab anno 2015 inter regentis totius factiones est. Anno 2017 una cum Alicia Weidel candidata summa ad electionem Dietam Foederalem Germaniae facta et die 24 Septembris 2017 legata electa est. Die 26 Septembris una cum ea praeses legatorum AfD in Dieta Foederali electus est[1].

Weidel una cum femina consorte in Überlingen (Badenia-Virtembergia) et Belna in Helvetia vivit. Duos filios adoptatos erudiunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aliciam Weidel spectant.