Alternativa pro Germania seu Optio Altera pro Germania[1] (Theodisce: Alternative für Deutschland/AfD) factio Germanica die 6 Februarii 2013 condita est.

Sigillum Factionis Alternativae pro Germania

Consilia

recensere
 
Alternativa pro Germania anno 2013 in tabula suffragium populi de salvatione Euronis postulat.

AfD inter crisim Euronis condita est et praecipue dicionem et sumptum Unionis Europaeae reprehendit. Imprimis postulat, ne vectigalibus Germanicis aliae civitates Europae - ut Lusitania, Hispania et Graecia adiuventur. Praeterea censet, ne plures advenae e terris Africae et Asiae in Germaniam admittantur.

Praesides

recensere

Initio tres homines aequo iure factionem rexerunt, nunc sunt duo. A mense Decembri 2015 factio solum praesidem habitura erat[2]. Sed id tum denique et pro tempore tantum evenit, cum Frauke Petry mense Septembris 2017 factionem reliquit. Hannoverae in conventu factionis iterum duo praesides AfD electi sunt[3].

Historia

recensere

Factio, quae praecipue propter crisim aeris alieni in Unione Europaea condita est, anno 2014 legatos in Parlamentum Europaeum atque senatus terrae Brandenburgi, Saxoniae, Hamburgi atque Thuringiae misit. Anno 2015 factio de consiliis politicis iurgabat: Cum Lucke et amici se liberalem esse dicerent, alii Frauke Petry duce contra Islamismum et immigrationem avenarum certant. Lucke cum multis sodalibus die 10 Iulii 2015 factionem reliquit[4] et de nova factione nomine "Neustart 2015" cogitavit[5]. Die 19 Iulii 2015 Lucke praeses novae factionis AlFAe (Theod. Allianz für Fortschritt und Aufbruch) electus est, ad quam multi sodales AfD transierunt[6]. Die 24 Septembris 2017 93 legati eius factionis primo in Dietam Foederalem Germaniae electi sunt[7].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alternativam pro Germania spectant.