Bernhardus Lucke
Bernhardus (Theod. Bernd) Lucke (natus die 19 Augusti 1962 Berolini) oeconomiae peritus et vir publicus Germanicus et conditor factionis Alternativae pro Germania (AfD) est. A die 19 Iulii 2015 praeses novae factionis AlFAe est.
Munus
recenserePostquam testimonium maturitatis adeptus est et militiam absolvit, Lucke apud Universitatem Fridericiam Guilelmiam Rhenanam Bonnae oeconomiae, historiae recentioris et philosophiae studebat. Anno 1987 diploma oeconomi accepit. Deinde pro Universitate Bonnensi operam dedit et mathematicae studebat. Ab anno 1998 professor oeconomiae apud Universitatem Hamburgensem est.
Cursus honorum
recensereAnno 2013 Lucke, qui creationem Euronis et dicionem et sumptum Unionis Europaeae reprehendit, cum aliis factionem AfD condidit et die 14 Aprilis 2013 cum Frauke Petry et Conrado Adam eius praeses electus est. Mense Maio 2014 sedem Parlamenti adeptus est. Die 4 Iulii 2015 autem Frauke Petry et Georgius Meuthen novi praesides factionis electi sunt[1]. Petry et alii Lucke vituperaverant, quod parum contra advenas ex Africa et Asiam in Germaniam venientes censeret. Die 10 Julii Lucke factionem sibi conditam reliquit, quod haec ad dextram extremam nunc niteretur[2]. Nomine "Neustart 2015" Lucke cum amicis novam factionem condere in animo habet[3]. Die 19 Iulii 2015 Lucke praeses novae factionis AlFAe (Theod. Allianz für Fortschritt und Aufbruch) electus est[4].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bernhardum Lucke spectant. |