Aperire sectionem principem
Annalena Baerbock

Anna Magdalena Carola Alma Baerbock (nata die 15 Decembris 1980 Hannoverae) rerum politicarum perita Germanica factionis Foederis 90/Viridum est.

Iuventus et munusRecensere

Baerbock postquam scholam finivit, annis 2000 - 2005 Hamburgi atque Londinii rebus publicis atque iurisprudentiae studebat et diploma accepit. Deinde pro legata Foederis 90/Viridum Parlamenti Europaei atque pro fractione Viridum in Dieta Foederali Germaniae operam dedit. Nunc apud Universitatem Liberam Berolinensem doctor promotura est.

FamiliaRecensere

Baerbock marito nupsit atque filiam habet.

Cursus honorumRecensere

Anno 2005 ad factionem Viridum accessit, anno 2009 praeses viridum Brandenburgi et anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Nexus externiRecensere