Robertus Habeck (natus die 2 Septembris 1969 Lubecae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridum est.

Wikidata Robertus Habeck
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Habeck: imago
Robertus Habeck: imago
Robertus Habeck: subscriptio
Robertus Habeck: subscriptio
Nativitas: 2 Septembris 1969; Lubeca
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Andrea Paluch

Postquam scholam absolvit et anno 1989 testimonium maturitatis accepit, Habeck Friburgi philosophiae, litteris Germanicis atque phililogiae studebat, studium Roskildiae et Hamburgi perfecit atque anno 1996 gradum magistri adeptus est. Anno 2000 ibidem doctor philosophiae promotus est. Deinde scriptor mythistoriarum operam dedit.

Vita politica

recensere

Habeck, qui ab anno 2002 sodalis factionis Viridum est, anno 2009 primo legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae electus est et ad annum 2012 mansit. Ab anno 2012 minister circumiectus et praeses ministrorum vicarius in consilio ministrorum Torsten Albig (SPD fuit, ab anno 2017 eodem officio in consilio ministrorum Danielis Günther fungitur. Die 27 Ianuarii 2018 una cum Annalena Baerbock praeses totius factionis Viridum electus est[1]. Ab die 8 Decembris 2021, Administer Foederalis Oeconomiae electus est.

Vita privata

recensere

Habeck uxorem duxit atque quattuor filios habet.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Habeck spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Scholz (a die 8 Decembris 2021)
 
Signum Germaniae

Olaus Scholz (SPD) • Robertus Habeck (Virides) • Christianus Lindner (FDP) • Nancy Faeser (SPD) • Annalena Baerbock (Virides) • Marcus Buschmann (FDP) • Hubertus Heil (SPD) • Christina Lambrecht (SPD – ad mensem Ianuarium 2023) • Boris Pistorius (SPD – a mense Ianuario 2023) • Zizimus Özdemir (Virides) • Anna Spiegel (Virides – ad mensem Aprilem 2022) • Lisa Paus (Virides – a mense Aprili 2022) • Carolus Lauterbach (SPD) • Volcherus Wissing (SPD) • Stephania Lemke (Virides) • Bettina Stark-Watzinger (FDP) • Svenja Schulze (SPD) • Clara Geywitz (SPD) • Volfgangus Schmidt (SPD)