Werner Zeyer
Werner Zeyer (natus 25 Maii 1929 in oppido Oberthal, mortuus 26 Martii 2000 Saravipontis) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).
Munus
recensereZeyer post scholam anno 1949 finitam Saravipontis iurisprudentiae studebat. Anno 1953 primam probationem, anno 1956 secundam adeptus est. Tum iudex in terra Saravia laborabat.
Cursus honorum
recensereAnnis 1961 - 1972 praeses pagi Sancti Wendellini fuit. Zeyer sodalis CDU anno 1972 in Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 1978 praeses suae factionis in Saravia electus est. Anno 1979, post mortem praesidis ministrorum Saraviae Francisci-Iosephi Röder (CDU), 5 Iulii eius successor creatus est[1]. Una cum FDP terram rexit. Quamquam electione anni 1980 SPD Anscharii Lafontaine factio maxima facta est, tamen FDP adiuvante praeses ministrorum mansit. Sed electionem anni 1985 CDU perdidit atque Lafontaine 9 Aprilis eius successor electus est. Itaque Zeyer omnia officia reliquit.
Post magistratus
recenserePost recessum Zeyer cum filio iurisconsultus laboravit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Werner Zeyer spectant. |
Notae
recensere- ↑ Si rem accurate aspicimus, successor fuit Werneri Klumpp (FDP), qui post mortem Zeyer 26 Iunii ad 5 Iulii praeses ministrorum vicarius erat.
Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018 | |