Wikidata Hinricus Welsch
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Octobris 1888; Saarlouis
Obitus: 23 Novembris 1976; Saravipons
Patria: Germania

Hinricus (Heinrich) Welsch (natus 13 Octobris 1888 Ludovici Saraviae, mortuus 23 Novembris 1976 Saraviponte) iuris peritus atque vir publicus Germaniae fuit. Nullius factionis sodalis fuit.

Iuventus et munus recensere

Welsch post scholam finitam ab anno 1908 ad 1911 Friburgi Brisgoviae, Monachii Bonnaeque iurisprudentiae studebat atque 1911 primam probationem adeptus est. Ab anno 1911 ad 1920 Martiatici, Ludovici Saraviae, Saraviponte, Coloniae iudicia exercuit atque anno 1920 secundam probationem consecutus est. Ab anno 1921 ad 1934 delator Saraviponte erat, tum magistratus praesidis regionis Augustae Treverorum et praeses vigilum tectorum eius regionis fuit. Cum incolae Saraviae anno 1935 de futuro eius terrae suffragium ferrent, Welsch iudicio ad suffragium iudicandum interfuit. Anno 1936 delator summus in iustitium Bipontinum factus est et ad annum 1945 mansit. Ab anno 1938 ad 1940 etiam administrator Austriae ad Germaniam adiungendae laboravit et ab anno 1940 ad 1945 res iudiciorum in Lotharingia administravit. Eo officio Robertum Schuman liberandum effecit, quod factum Welsch etiam Francis gratissimus fecit.

Etiam post secundum bellum mundanum magistratus varios gessit. Ab anno 1948 ad 1957 enim praeses magistratus Saraviae ad societates cautionum custodiendas et ad emerita administranda fuit. Anno 1950 praeses societatis ferroviae Saraviae erat, ab anno 1951 ad 1952 magistratus Administerii Saraviae Laboris atque salutis erat.

Praeses ministrorum recensere

Anno 1955, postquam Iohannes Hoffmann praeses ministrorum propter suffragium de Saravia libera re publica perditum ab officio suo se recessit, Welsch, quamquam nullius factionis particeps erat, eius successor creatus est. 18 Decembris eius anni novus senatus terrae Saraviae electus est et 10 Ianuarii 1956 Hubertus Ney (CDU) eius successor electus est.

Post officium recensere

Ab anno 1956 ad 1973 praeses Crucis Rubrae Saraviae fuit.

Nexus externi recensere

Praesides Ministrorum Saraviae
 
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018