Herbertus Weichmann
Herbertus (Herbert) Weichmann (natus in Silesia die 23 Februarii 1896; mortuus Hamburgi die 9 Octobris 1983) fuit vir publicus Germanicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).
Iuventus et munus
recensereWeichmann, postquam maturitatem anno 1914 adeptus est, voluntarius primo bello mundano militavit. Bello finito Weichmann medicinae Friburgi Brisgoviae studebat, sed postea Vratislaviae, Francofurti ad Moenum, Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Doctor iurisprudentiae promotus ad annum 1927 diurnarius laboravit, atque anno 1928 adlatus praesidis ministrorum Borussiae, Ottonis Braun (SPD) creatus est. Cum Nazistae rerum potiti essent, Weichmann anno 1933 officio dimissus est.
Exilium
recensereWeichmann cum uxore per Cechoslovaciam in Franciam fugit, ubi iterum diurnarius pro diurnis Theodiscis in exilio laboravit. Cum Theodisci 10 Maii 1940 Franciam invaderent, Weichmann ut alii Theodisci in carcderem missus est, sed paulo post fuga ei et uxori contigit. Per Hispaniam et Lusitaniam in CFA fugerunt, ubi etiam post secundum bellum mundanum finitum mansit. Sed 1948 in Germaniam rediit.
Cursus honorum
recensereHamburgi praeses magistratus eius factus est, qui rationes probat. Anno 1957 senator aerarii publici Hamburgi creatus est et eo officio ad annum 1965 fungebatur, cum successor Pauli Nevermann (SPD) magister civium superior Hamburgi creatus est. Hunc honorem ad annum 1971 tenuit, cum Petrus Schulz (SPD) successor eius electus est.