Christopherus Ahlhaus (natus 28 Augusti 1969 Heidelbergae) vir publicus Germaniae et sodalis CDU est.

Christopherus Ahlhaus cum Simona uxore

Iuventus et munus

recensere

Post scholam finitam Ahlhaus annis 1988 - 1990 tirocinium argentarii fecit. Ab anno 1990 Heidelbergae, Berolini atque Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1999 iurisconsultus admissus est.

Ahlhaus anno 2006 uxorem duxit.

Cursus honorum

recensere

Ahlhaus ab anno 1985 sodalis CDU est. Anno 2001 secretarius factionis suae Hamburgi electus est. Ab anno 2004 et legatus Civitatis Hamburgi (Theod.: Bürgerschaft) fuit. Anno 2006 hos magistratus reliquit, ut consiliarius statalis in magistratu Hamburgi Internarum Rerum fieret. 7 Maii 2008 proposito Ole de Beust Magistro civium superiorr ipse senator internarum rerum factus est. CDU ab hoc anno cum GAL, factione oecologica Hamburgi foedere coniuncta regnavit. Cum Ole de Beust 10 Iulii 2010 se magistratum mox relicturum pronuntiavisset, a factione sua successor nominatus et a GAL porbatus est. 25 Augusti 2010 a legatis parlamenti Hamburgi electus est. Sed iam 28 Novembris factio GAL annuntiavit, se foedus regendi cum CDU finiturum esse. Suffragium novum in diem 20 Februarii 2011 constitutum est et Ahlhaus candidatus magistri civium a factione sua 7 Decembris nominatus magnam partem suffragiorum perdidit. Eius successor Olaus Scholz die 7 Martii electus est, qui cum factione sua SPD maximam partem votorum accepit.

Nexus externi

recensere