Carolus Gulielmus (Theod.: Carl Wilhelm) Petersen (natus 31 Ianuarii 1868 Hamburgi, mortuus 6 Novembris 1933 eodem loco) iurisprudens et vir publicus Germanicus factionis DDP fuit. Annis 1924 - 1929 et 1932/33 magister civium superior Hamburgi erat.

Familia recensere

Etiam avus Carolus Fridericus Petersen magister civium superior Hamburgi fuerat. Frater eius iunior Rudolphus Petersen anno 1945/46 eodem magistratu fungebatur. Familia divitissima fuit.

Iuventus et munus recensere

Ipse Carolus Gulielmus testimonium maturitatis Kieliae accepit atque deinde Heidelbergae et Lipsiae iurisprudentiae studebat et anno 1890 doctor promotus est. Tum iuris consultus laboravit.

Cursus honorum recensere

Tempore Imperii Germanici sodalis Factionis Progessivae Liberalis et annis 1899 - 1918 legatus ad Civitatem Hamburegensem erat. Anno 1919, post finem monarchiae cum aliis factionem liberalem novam DDP condidit et eius primus praeses erat. Anno 1919/20 legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae et annis 1920 - 1924 legatus ad Dietam Imperii Germanici erat et deinde annis 1921 - 1924 atque 1928 - 1933 iterum legatus ad Civitatem Hamburgensem fuit. Die 20 Aprilis anni 1918 sodalis senatus Hamburgi electus est et ad annum 1933 mansit. A die 1 Ianuarii 1924 magister civium superior Hamburgi erat et ad 31 Decembris 1929 mansit. Anno 1930/31 magister civium secundus fuit et tum 1 Ianuarii 1932 iterum primus magister civium electus est. A Nazistis anno 1933 ad magistratum deponendum coactus est. Paulo post mortuus est.

Nexus externi recensere