Ortvinus Runde
Ortvinus (vulgo Ortwin) Runde (natus die 12 Februarii 1944 Elbingae) vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.
Cursus honorum
recensereRunde Hamburgi, Monasterii, Londiniique annis 1964 - 1969 oeconomiae et sociologiae studebat. Tum cursum publici magistri coepit. Ab anno 1968 sodalis SPD fuit atque annis 1983 - 1988 praeses eius factionis Hamburgi. Ab anno 1974 ad usque 1988 Runde et sodalis parlamenti patriae urbis fuit. Anno 1988 senator laborum, sanitatis rerumque socialium factus est. Ab anno 1993 senator aerarii fuit. Cum anno 1997 Henning Voscherau (SPD), magister civium superior Hamburgi suffragium perdidit, Runde 12 Novembris eius anni successor electus est. Quattuor annos post suffragio quidem vicit, sed Virides, socius colalitionis, perdiderunt. Sic 31 Octobris 2001 Ole de Beust (CDU) successor electus est. Ab anno 2002 Runde sodalis Dietae Foederalis Germaniae est.
Nexus Externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ortvinum Runde spectant. |
- Pagina Ortvini Runde (Theodisca lingua)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (Theodisca lingua)