Georgius Diederichs
Georgius (vulgo: Georg) Diederichs (natus 2 Septembris 1900 Northeim, mortuus 19 Iunii 1983 Hannoverae) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).
Munus
recensereDiederichs ab anno 1922 Gottingae rei publicae atque oeconomiae pharmaciaeque studebat et anno 1926 studium finiebat.
Cursum honorum
recensereEodem anno sodalis Democraticae Factionis Germaniae factus est, sed anno 1930 ad SPD transiit. Postquam Nazistae anno 1933 rerum potiti sunt, Diederichs clam pro SPD laboravit et idcirco unum annum in carcere inclusus et deinde in castra carceralia missus est. Bello Orbis Terrarum II confecto, ipse liberatus magister civium oppidi Northeim a Britannis factus est et ad usque 1957 manebat. Anno 1948/49 legatus ad Consilium Parlamentarium Bonnae electus est. Anno 1957 administer rerum socialium Saxoniae Inferioris factus et 29 Decembris 1961, Hinrico Gulielmo Kopf (SPD) mortuo, praeses ministrorum eius terrae creatus est. Quem magistratum ad 8 Iulii 1970 duxit, cum Alfredus Kubel (SPD) successor eius factus est.
Nexus externi
recensere
Henricus Gulielmus Kopf 1946 |Henricus Hellwege 1955 |Henricus Gulielmus Kopf 1959 |Georgius Diederichs 1961 |Alfredus Kubel 1970 |Ernestus Albrecht 1976 |Gerardus Schröder 1990 |Gerhardus Glogowski 1998 |Sigmarius Gabriel 1999 |Christianus Wulff 2003 |David McAllister 2010 |Stephanus Weil 2013 | |