Alma Mater Lipsiensis
Universitas Lipsiensis (Alma Mater Lipsiensis) (AML) est maxima universitas publica Lipsiae sita. Quae universitas, die 2 Decembris 1409 condita, est vetustissima omnium universitatum in finibus Germaniae hodiernae praeter universitatem Heidelbergensem, anno 1386 institutam.
Civitas: Germania
Locus: 51°20′19″N 12°22′43″E
Situs: Lipsia
Rectio
Nomen officiale: Universität Leipzig – Alma Mater Lipsiensis;
Situs interretialis
Praetorium: Lipsia;
Populus
Origo
Inceptio: 2 Decembris 1409
Commemoratio
Tabula aut despectus
Historia
recenserePrincipium
recensereCum Venceslaus IV, imperator Romanus, controversiis propter rebellionem Hussitorum in universitate Carolina Pragense eruptis nationem Bohemicam omnibus anno 1409 anteponeret, mille fere magistri scholaresque Lipsiam profecti sunt. Eodem anno quod dicitur studium generale per Alexandrum V papam confirmatum est. Johannes Otto Munsterbergensis primus rector electus est.
Universitas eo tempore in partes quartas, nationes appellatas, divisa fuit: factio Misniensis, factio Saxonica (qua etiam studentes Scandinavici et Anglici complecti sunt), Bavariensis (quae quoque civitates Europae meridionalis continuit) et factio Polonica (etiam civitates Europae orientalis ad eam pertinuerunt). Initio a ducibus Friderico et Gulielmo universitati decreti sunt quotannis 500 aureorum.
Anno 1415 valetudinarium Lipsiense ad universitatem pertinens conditum est. Anno 1543 monasterio ordinis fratrum praedicatorum suscepto institutio valde amplificata est. Paulo post ecclesia Sancti Pauli per Martinum Lutherum monachum ecclesia universitatis dedicata est.
Collegia
recenserePropria universitatis aedificia collegia nominabantur. Ibi magistri disputandi docendive causa conveniebant, ibique habitabant. E dandis vectigalibus et iurisdictione reliquae urbis excepti erant. Iam anno 1409, dux Saxoniae universitatem duo aedificia dono dedit, quare collegia ducis nominabantur. Anno 1416, Collegium virginum universitati additum est, ex templo Beatae Mariae Virginis in proximo sito appellatum. Priusquam motio religiosa reformatio nuncupata orta est exstabat etiam collegium Cisterciense.
Incrementum usque ad saeculum undevicensimum
recensereUniversitas magis magisque florere coepit. Cum anno 1725 Ioannes Christophorus Gottsched docere suscepisset, fama sua brevi post latissime disseminata est, qua de causa iuvenes summi ingenii (Lessing, Klopstock, Goethe) eo conveniebant. Dum numerus studentum constanter crescebat, aedificium a Carolo Friderico Schinkel designatum nomine Augustaeum anno 1836 erectum est. Anno 1848, cum ubique in Germania tumultus eruperent studentes res novas cupientes, saepimenta in viis posuerunt. Anno 1891, Bibliotheca Albertina exstructa est.
Usque ad finem secundi belli mundialis
recensereBello orbis terrarum primo facto studentes se cupidos rerum priscorum conservandorum praebuerunt vexillumque regium Saxoniae proposuerunt; cum seditio operarium in urbe exardesceret pars studentium arma cepit eamque acerbe dimicans repugnavit. Iam anno 1931 Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica in consilio universitatis praevaluit. Postquam ea factio omnium rerum Germaniae potita est decima fere pars magistrorum e universitate expulsa est. Mense Novembri 1933 100 professores epistulam ad electionem Adolphi Hitler vocantem subscripserunt. Bello orbis terrarum secundo erupto universitas una inter quattuor universitates Germaniae Maioris nominata est.
Universitas Caroli Marx
recensereFinito bello, maior aedificiorum pars maximaque librorum pars perdita est. Mense Februario 1946 universitas reaperta est. Cum paulo post res publica democratica Germanica condita esset universitas propter doctrinam Socialisticam totae rei publicae impositam non iam libera fuit. Anno 1953 renominata est Universitas Caroli Marx Lipsiensis. Aedificia veteria solum partim laesa anno 1968 deleta sunt. In locum eorum domus praealta aedificata est, postquam cetera aedificia more socialistico erecta sunt.
Status post restitutionem unitatis Germaniae
recensereAnno 1990 unitate Germaniae per motum popularem restituta reconstructio universitatis, cuius nomen anno 1991 iterum Alma mater lipsiensis factum est, coepit.
Chorus universitatis
recensereUniversitati Lipsiensi est proprius chorus universitatis.
Loci
recensereAedificia
recensereAedificium artium humanisticarum
recensereUnum fere chilometrum ab aedificio principale abest aedificium artium humanisticarum. Ibi facultates historiae, philosophiae aliarumque artium liberalum sedem habent.
Facultates
recensereHabet universitas quattuordecim facultatum:
- Facultas theologica
- Facultas iuridicialis
- Facultas ad historiam, artem et culturam Orientis spectans
- Facultas philologica
- Facultas educationis
- Facultas philosophica
- Facultas oeconomica
- Facultas athletarum
- Facultas medica
- Facultas mathematicae
- Facultas ad biologiam psychologiamque spectans
- Facultas physica
- Facultas chemica
- Facultas veterinariarum
Magistri noti
recensere- Ernestus Bloch, philosophus
- Albertus Braune, medicus
- Anscharius Buloensis, iuris peritus
- Petrus Debye, consecutus est praemium Nobelianum physicae anno 1936
- Franciscus Emmrich, immunologicus
- Ioannes Matthias Hase, mathematicus, astronomus, cartographus
- Albertus Hauck, historiae ecclesiae peritus
- Siegfriedus Hauptmann, chemicus organicus
- Ioannes Christianus Augustus Heinroth
- Werner Heisenberg, consecutus est praemium Nobelianum physicae anno 1932
- Gustavus Hertz, consecutus est praemium Nobelianum rationis physicae anno 1925 (cum James Franck)
- Felix Klein, mathematicus
- Benno Landsberger, indagator historiae antiquae orientalis
- Gotthold Ephraim Lessing, poeta
- Petrus Luder, humanisticus
- Carolus Ludwig (physiologus)
- Walter Markov, historiae peritus
- Hans Mayer (litterarum peritus)
- Theodorus Mommsen, indagator historiae antiquitatis, consecutus est primum praemium Nobelianum rationis litterarum anno 1902
- Ioannes Oppolsensis
- Gulielmus Ostwald, consecutus est praemium Nobelianum chemiae
- Balduinus Penndorf, rerum oeconomicarum peritus
- Fridericus Ratzel, geographus
- Fridericus Ritschl, philologus
- Nathan Söderblom, indagator historiae religionis, consecutus est praemium Nobelianum pacis componendae anno 1930
- Constantinus Tischendorf, theologus, inventor codicis Sinaitici aliorumque scriptorum biblicorum
- Gulielmus Wundt
- Neogrammatici