Fridericus Amadeus Klopstock

scriptor Germanicus

Fridericus Amadeus Klopstock (natus Quedlinburgi die 2 Iulii 1724; mortuus Hamburgi die 14 Martii 1803 ) fuit scriptor et poeta Germanicus.

Fridericus Amadeus Klopstock. Jens Juel pinxit

Inspiratus a Paradiso amisso Ioannis Miltoni, suum magnum opus Der Messias, poësis epica dactylus hexametris scripsit.

Klopstock annis inter 1739 et 1745 gymnasium illustrissimum Ad portam apud Cusne frequentavit ubi iam notionem primam de opere Messiae scribendo cepit. Studiosus Ienae carmina tria pepigit et Lipsiae consuetudinem contraxit cum viris in circulo "Bremer Beiträge" convenientibus. Longosalissae ab anno 1746 magister privatus fuit et carminibus Fanny (Fridericiae Schmidt) homines multos fascinabatur et indulgentia corrupit. Anno 1750 in Helvetia a philologo Ioanne Iacobo Bodmer benevolentia atque benignitate acceptus est et Hafniae anno 1751 salarium a ministro Bernstorff nactus est ut opus magnum terminaret.

Postea cantavit in opere Cidli de Meta Moller, quam anno 1754 in matrimonium duxit; iam quinque annos post illa animam efflavit. Ex anno 1771 plerumque Hammoniae vixit quamvis anno 1775 brevissime et Carolsruhae esset). Anno 1792 iterum maritus factus est. Eum sepeliverunt ad Ottensen apud Hammoniam.

Gravitudo

recensere

Criticus Vilmar mores tres Klopstock effert: primo animam christianam Salvatorem quaerentem et invenientem (quod in protestantibus saepe rationalismo impediebatur); secundo Germanitatem quam multi vane imitari in animo habebant; tertio Graecitatem quam in Germaniam transportare volebat. In omnibus actionibus Frederici Klopstock sentiamus admirationem inflammatam necnon venationem prototyporum, quae cantus perpulchros de religione, amicitia, amore, patria exigebant. Res novas Francicas diu nimis positivas interpretabatur et defendebat.

Opus magnum de Messia praetitulatum confecit annos XXV, tamen argumentum decernens in versuum multitudine abest. Classica vis Klopstock plus in carminibus elucet, quae inde ab anno 1750 magis magisque tristia fiebant. Cantilenas ecclesiasticas et dramata minus bene exaravit, prosas orationes (e.g. Die Gelehrtenrepublik) omnino neglegenter fecit.

Et poësis eius in Symphonia II Gustavi Mahler citatur in motu ultimo.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Amadeum Klopstock spectant.