-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Gustavus Mahler (natus Kaliště u Humpolce Bohemiae die 7 Iulii 1860; mortuus die 18 Maii 1911 Vindobonae) fuit Austriacus recentioris aetatis Romantici compositor et unus ex magnis sui saeculi conductoribus orchestralibus. Compositiones eius Austro-Germanicam saeculi undevicensimi recentioris memoriam et modernismum saeculi vicensimi ineuntis conectebant. Vivus inlustrem statum ut conductor certe habebat, sed sua musica populo grata late factus est solum post tempora neglegentiae, quae interdictionem eius exsecutionis in multo Europae per aetatem Nazistam comprehendebant. Post 1945, hac musicá a novis audientibus sensim inventá et celebratá, Mahler factus est unus ex frequentissime exsecutis et discis divulgatis omnium compositorum — quem statum ipse saeculo vicensimo uno iam sustinet.

Wikidata Gustavus Mahler
Res apud Vicidata repertae:
Gustavus Mahler: imago
Gustavus Mahler: imago
Gustavus Mahler: subscriptio
Gustavus Mahler: subscriptio
Nativitas: 7 Iulii 1860; Kaliště, Kaliště
Obitus: 18 Maii 1911; Vindobona
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania

Familia

Genitores: Bernhard Mahler; Marie Herrmann
Coniunx: Alma Mahler-Werfel
Proles: Anna Mahler, Maria Anna Mahler

Memoria

Sepultura: Grinzing Cemetery

Humili loco natus, Mahler potestates musicas iuvenis monstravit. Suis studiis in Conservatorio Vindobonae anno 1878 confectis, proficientem locorum ducis orchestrae seriem in theatris operaticis Europae obtinebat, quorum ultimus, anno 1897, fuit director Theatri operatici aulici Vindobonensis. Decem Vindobonae annos, Mahler—qui se ab Iudaismo ad Catholicismum ut locum obtineret convertit—inimicitias oppugnationesque perpetuas ex diurnis antisemiticis sustinebat. Nihilominus, novitas artificiorum eiusque altitudo? normarum exsecutionis existimationem eius confirmaverunt ut unus ex maximis operarum conductoribus, praecipue ut interpres ludorum scaenicorum Ricardi Wagner et Wolfgangi Mozart. Media aetate breviter fuit director Operae Metropolitanae et Orchestrae Philharmonicae Novi Eboraci.

Operum universitas sat parva est - multum enim suae vitae, musicam componebat solum per occasionem, usitate aetate, quod maximam partem conductor erat — et constat ex generibus symphoniarum et carminum, praeter unum quartetum clavile.? Plurimae suae decem symphoniae sunt grandissima artificia, quorum nonnulla varios soloistis? et choris et amplificatis copiis orchestralibus utuntur. Haec artificia primo exsecuta saepe erant res controversae, quae tarde populo iudicibusque grata factae sunt; exceptio fuit prima Symphoniae Octavae exsecutio elata, Monaci anno 1910 confecta. Proximi Mahler successores musici fuerunt compositores Scholae Vindobonensis Alterius, notissime Arnoldus Schoenberg, Albanus Berg, et Antonius Webern. Inter compositores medii et serioris saeculi vicensimi quos Mahler auctoritas musica movebat fuerunt Demetrius Szostakowicz et Beniaminus Britten. Honoris eius vitae operumque causa, Internationale Gustavi Mahler Institutum anno 1955 constitutum est.

Novem symphonias, inter eas, Symphonia sexta, Das Lied von der Erde et compluria carmina cyclica composuit. Orchestras Vindobonae et Novi Eboraci annos duxit; Wiener Staatsoper praefectus fuit. Multas suarum compositionum musicae aliorum compositorum adsimulavit, sicut Mozart, Wagner, et Bruckner.

Familia recensere

 
Iglavia urbs ubi Mahler adolevit.

Familia Mahler ex Bohemia orientali venit, et in rebus humilibus vivebat. Compositoris avia fuerat institor viaria.[1] Bohemia tum erat pars Imperii Austro-Hungarici; familia Mahler ad minoritatem? inter Bohemos pertinebat, et erat Iudaica. Ex his rebus compositor iuvenis perpetuum exilii sensum evolvebat, "semper se interponens, numquam hospitio acceptus."[2] Bernardus Mahler, institoris filius compositorisque pater, se raedarius et deinde caupo ad gradum petite bourgeoisie? elevavit.[3] Parvam domum in vico Kaliště (Theodisce: Kalischt) emit, et anno 1857 Mariam Frank, feminam anno undevicensimo suae aetatis duxit, filiam hominis qui in vico saponem manufaciebat. Promixo anno, Maria primum suorum quattuordecim liberorum peperit, Isidorem filium, qui infans mortuus est. Duos annos post, die 7 Iulii 1860, suus filius alter, Gustavus, natus est.[4]

Notae recensere

  1. Blaukopf, pp. 15–16.
  2. "Always an intruder, never welcomed" (Cooke, p. 7).
  3. Sadie, p. 505.
  4. Blaukopf, pp. 18–19.

Bibliographia recensere

 
Gustavus Mahler tempore eius Symphoniae Primae
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Duces orchestrae philharmonicae Neo-Eboracensis

Ureli Corelli Hill 1842 • Theodorus Eisfeld 1848 • Carolus Bergmann 1855 • Leopoldus Damrosch 1876 • Theodorus Thomas 1877 • Antonius Seidl 1891 • Aemilius Paur 1898 • Gualtherius Damrosch 1902 • Basilius Safonov 1906 • Gustavus Mahler 1909 • Iosephus Stransky 1911 • Ignatius Waghalter 1924 • Gulielmus Mengelberg 1924 • Arthurus Toscanini 1928 • Ioannes Barbirolli 1936 • Arthurus Rodzinski 1943 • Bruno Walter 1947 • Leopoldus Stokowski 1949 • Demetrius Metropulus 1950 • Leonardus Bernstein 1958 • Georgius Szell 1969 • Petrus Boulez 1971 • Zubin Mehta 1978 • Curtius Masur 1991 • Lorin Maazel 2002 • Alanus Gilbert 2009