Longosalissa[1] (Theodisce: Bad Langensalza) est oppidum in Thuringia septentrionali in Germania multis aspectabilioribus rebus ditatum. Altitudinis est 85 metrorum, Kalendis Ianuariis anni 2018 oppidum incolas 17.305 habuit. In Circulo Unstrut-Hainich sita est ubi quoad magnitudinem Mulhusa Thuringorum solummodo superatur.

Curia Longosalissae

Historia et mores

recensere

Fontibus sulphureis anno 1811 inventis oppidum vetustissimum agriculturam et textilium fabricationem colens in locum recreationis infirmis mutatus est, quia aquae salubritatem promittebant. Itaque anno 1956 urbs epitheton oppidi balnearis accepit. Privilegia urbis incolis anno 1212 concessa sunt, cum prima mentio in documentis iam anno 932 fuisset. Viridaria multa amoenitatem utique augent; in proximitate est silva vetustissima Hainich quae inter patrimonia UNESCO numeratur et prata iuniperorum ad Craula. Anno 1866 apud Longosalissam in sic dicto Monticulo Iudaeorum proelium maxime crudele Belli Germanici commissum e quo nemo superior discessit. Quotannis inde ab anno 1812 Festum puteorum (Brunnenfest) celebratur in quo processio maxima trans oppidum fit atque mense Augusto mediaevalia praesentantur. In multis thermis et piscinis homines relaxantur.

Res aspectabiliores

recensere

Longosalissae multa vetera usque hodie bene servata sunt. En res quae maximi momenti et visu dignae sint:

  • Fortificatio: Moenia saeculorum XIII et XIV quasi intacta interrumpuntur turribus defensoriis decem et Porta lamentationum (Klagetor), quae dicitur.
  • Curia: Demarchium invenitur in aedificio Baroco quod construxerant annis inter 1742 et 1751; ante aedes est Puteus nundinarum (Marktbrunnen) anno 1582 erectus.
  • Ecclesia Sancti Bonifatii: Fanum ad nundinas naves tres in atrio magno habet generis Gothici exeuntis, quod annis inter 1395 et 1521 erexerant. In choro trabes ligneae aequae sunt, turris vertex generis Renati anno 1592 finitus est. Porta septentrionalis Iesum Christum in cruce pendentem monstrat, porta autem occidentalis iudicium in novissimo die personat. Captant in ecclesia ambo pulcher saeculi XVIII et imagines gigantes quattuor. Medio Aevo turris 81 metrorum altissima fuisse dicitur in tota Thuringia.
  • Ecclesia Sancti Stephani: Constructio Delubri ad montes, quod vocatur, anno 1394 incohata est cui naves tres sunt et turris Gothica nova saeculi XIX. Altare anni 1684 et ambo anni 1590 oculos hominis visitantis precantisve utique indulgentia corrumpunt.
  • Museum artis regionalis (Heimatmuseum): In pristino monasterio Augustinianorum (anno 1280 erecto) habes museum urbis ubi et ars regionalis modo amplexo evolvitur. Memoria fit de scriptore Frederico Klopstock qui annis inter 1748 et 1750 magister privatus in domo in via Salis sita fuit, et de medico summo Christophoro Gulielmo Hufeland qui Goethium et Schillerium curabat.
  • Casa Herculis (Haus zum Herkules): Ante castellum urbanum Dryburg est aedificium generis Renati cui anteposita est statua lignea Herculis.
  • Museum medicamentarium (Apothekenmuseum): Haud procul a museo regionali instituebant locum ubi modo gratissimo omnia de pharmacopoliis et pharmacopolis discere potes, antequam in bellum hortulum botanicum in aula postica situm intres.
  • Castellum Fridericiae (Friederikenschlößchen): Anno 1751 ad ambitum viridem recreatorium regia laeta constructa est cum viridario spatiationum. Haud procul est sic dictus Hortus rosarum (Rosengarten) cum sectione Iaponica.
  • Arboretum: Ad sepulcretum vetus habes viridarium magnum cum raris arboribus arbustisve quod magnas partes egit in diversis expositionibus horticulturalibus Longosalissae celebratis.

Urbis filii filiaeque

recensere
  1. Apud Orbem Latinum dantur et alia nomina - Salca, Salcza, Salzo, Saltza, Salzaha, Tribrachium

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Longosalissam spectant.