Universitas Carolina Pragensis[1][2] est vetustissima studiorum universitas publica in media Europa, propterea quod quattuor eius facultates, inter quas artistica, medica, iuridica, theologica numerabantur, die 7 Aprilis anno 1348 redempti mundi a Carolo IV Luxemburgensi, Sacri Romani Imperii imperatore et rege Bohemiae, conditae sunt.

Wikidata Universitas Carolina Pragensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Carolina Pragensis: sigillum
Universitas Carolina Pragensis: sigillum
Universitas Carolina Pragensis: logotypus
Universitas Carolina Pragensis: logotypus
universitas publica, institutum inquisitionum, domus editoria
Civitas: Cechia
Locus: 50°5′18″N 14°24′13″E
Situs: Praga

Rectio

Rector: Milena Králíčková
Nomen officiale: Univerzita Karlova;
Situs interretialis
Praetorium: Praga; Praga

Populus

Origo

Conditor: Carolus IV a Luxemburgio
Inceptio: 7 Aprilis 1348

Tabula aut despectus

Universitas Carolina Pragensis: imago
Universitas Carolina Pragensis: imago

Historia

recensere
 
Carolinum – sedes rectoris Universitatis Pragensis.

Carolus IV fundavit Universitatem Pragensem cum papa Innocentio VI inter annos 1347–1349 et universitatem hanc in quatuor nationes distribuit. Prima natio erat Bohemorum, in qua etiam Moravi, Hungari et Slavi erant, secunda Polonica, tertia Bavarorum, et quarta Saxonum. Earum nationum singulae sua habebant collegia. Ad hoc universitatis studium multi ex diversis nationibus accurrerunt, uti ex Gallia, Anglia, Lombardia, Polonia, Hungaria, et Italia. Rex Carolus instituit etiam in Universitate quatuor facultates: theologicam, iuris, medicinae, et philosophicam.[3]

Pro erectione huius fundationis Universitatis Pragensis magnam summam pecuniae simul cum Carolo IV contribuit archiepiscopus Pragensis Arnestus, Capitulum ecclesiae sancti Viti, praelati, parochi, aliaque monasteria, ex qua alebantur universitatis doctores et studentes. Archiepiscopus Pragensis factus est perpetuus Cancellarius universitatis.[3]

Carolus IV fundavit Collegium Carolinum in domo Lazari Iudeai in cornu post Ecclesiam sancti Nicolai Vetero-Pragae, quod postea in domum Ioannis Rotlevi, civis Pragensis ditissimi, transtulit rex Romanorum Bohemiaeque Venceslaus anno 1383.[3]

Anno 1654 die 4. Martii univit imperator Ferdinandus III Universitatem Carolinam cum Colegio Clementino, quod fuerat academia Iesuitarum anno 1562 a Ferdinando I fundata, et appellavit Universitatem Carolo-Ferdinandeam. Eodem anno delecti sunt patrones facultatum: patronus facultatis theologicae factus est sanctus Ioannes Evangelista, philosophicae sancta Catharina, iuridicae sanctus Ivo, medicae sancti Cosmas et Damianus.[4] Petrus Codicillus universitatis rector fine saeculi XVI octies electus est.

Usque ad annum 1784 in Universitate Pragensi Latine docebatur, deinde praecipue Theodisce, sed etiam Bohemice.[5] Anno 1882 divisa est universitas in partem Theodiscam et in partem Bohemicam. Universitas Bohemica anno 1939 a Germanis secundo bello mundano incipiente clausa est, quae renovata est post bellum anno 1945, cum universitas Theodisca claudebatur.

Facultates

recensere
 
Monumentum ad honorem Caroli IV, conditoris Universitatis

His autem temporibus universitas in septendecim facultates dividitur (ad quas item facultas philosophica, cuius pars Institutum Graecitati Latinitatique augendae est, pertinet).

Graduati clari

recensere
  1. "Universitas Scholarium Studii Pragensis": vide sigillum
  2. "Universitas Carolo-Ferdinandea Germanica": vide epistulam
  3. 3.0 3.1 3.2 Joannes Florianus HAMMERSCHMID, Prodomus Gloriae Pragenenae, Pragae 1723, p. 530.
  4. Joannes Florianus HAMMERSCHMID, Prodomus Gloriae Pragenenae, Pragae 1723, p. 535.
  5. Ivana ČORNEJOVÁ (ed.), Dějiny Univerzity Karlovy II: 1622–1802, Pragae 1996.
  6. Statut FF UK
  7. Statut KTF UK
  8. Karolinka 2014–2015
  9. Statut HTF UK
  10. Statut PF UK
  11. Statut LF1 UK
  12. Statut LFP UK
  13. Insigne PRF UK
  14. Statut LFP UK
  15. Statut PedF UK
  16. Statut FSV UK[nexus deficit]
  17. Statut FHS UK

Nexus interni

 
Stipula

Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!