Iohannes Campanus Vodnianus
Ioannes Campanus Vodnianus (natus Vodnianae die 27 Decembris 1572 – obiit Pragae die 13 Decembris 1622) fuit magister rectorque universitatis Pragensis, compositor, scriptor ac poeta Bohemicus, qui Latine scribebat. Cum in omni genere poesis magna cum laude floreret, carminibus tamen sacris maximam apus aequales gloriam promeruit.[1]
Ineunte saeculo vicesimo Sigismundus Winter, scriptor Bohemicus, de eo fabulam Magister Campanus (Bohemice: Mistr Kampanus) scripsit.
Vita
recensereIoannes Campanus natus est anno 1572 in urbe Vodniana, in Bohemia Meridionali. E schola Iglavina in academiam Pragensem abiit, in qua utrumque liberalium artium gradum adeptus est. Potissimis Bohemiae scholis moderatus et anno 1603 coetum professorum academiae Pragensis receptus, summos honorum gradus ascendit, cum decani et rectoris officio fungeretur. Neque litterarum nomen et gloria his successibus impar erat. Cum anno 1620 ad Montem Album prope Pragam pugnatum esset et rebelles contra regem catholicum Ferdinandum II invicti essent, Campanus Romanam fidem invitus accepit, quod spe universitatis servandae fecisse traditur. Hoc postquam frustra fuisse vidit, omni spe deiectus et ad ultimum etiam correptus paucis tantum mensibus academiae oppressae superfuit.[1]
Opera
recensereMagister Ioannes Campanus multa opera in lingua Latina, quorum plus quam 500 carmina scripsit:[2]
- Turcicorum tyrannorum, qui inde usque ab Otomanno rebus Turcicis praefuerunt, descriptio. Pragae, Typis Otthmarianis, 1597. – hexametris scriptum (online)
- Centuriae duae diaritum seu Epigrammatum. (1600)
- Psalmi poenitentiales. (1604)
- De coniugio odae metro et rhytmo inclusae. Pragae: Typis Pauli Sessii, 1607. (online)
- Piorum afflictio et libertatio in odas coniecta. Pragae: Typis Pauli Sessii, 1608. (online)
- Bretislaus – Comaedia Nova. Pragae, Typis Samuelis Adami à Veleslavina, 1614. (online)
- Sacrarum odarum libri duo. Ambergae: Typis Johannis Schönfeldii, 1618. (online)
- Elegia de optimo victoriae genere, quod est vincere se ipsum. Pragae: Pauli Sessii, 1621. (online)
- Cechias, sive Bohemia Heneta. Gorlicii: Hermann, 1652. – carmina de ducibus et regibus Cechiae (online)
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 BUSINSKÁ, Helena; MARTÍNEK, Jan. Renata Poesis. Pragae: Academia Scientiarum Bohemoslovaciae, 1975. Pag. 306.
- ↑ Opera Ioannis Campani
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Campanum spectant. |
Vide Ioannem Campanum apud Vicifontem. |