Ioannes (evangelista)
Sanctus Ioannes, Evangelista et Apostolus, filius Zebedaei et Salome, frater Sancti Iacobi Maioris, Boanerges cum fratre a Iesu vocatus, prius discipulus fuit Sancti Ioannis Baptistae, sed vocatus a Iesu conversus est in eius discipulum. Ipse (vel discipulus) sic narrat suam vocationem:
- Altera die iterum stabat Ioannes [Baptista] et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”. Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: "Quid quaeritis?". Qui dixerunt ei: "Rabbi—quod dicitur interpretatum Magister—ubi manes?" Dicit eis: "Venite et videbitis." Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. (Io 1:35-39)
Prius piscator; postea piscator hominum, secutus est Iesum iterum cum definitive vocatus est a retibus suis. Secundum plures auctores, Christo deprehenso in aedibus Archisacerdotis, Iohannes etiam fuit "alter discipulus" qui cum Petro/Simone Iesum secutus est (Io. 18:15). In evangelio quod suum nomen habet, vocatus est "discipulus, quem amabat Iesus," unde quidam putant eum inter maximos Christi amicos stetisse. Cum Petro et Iacobo ab omnibus apostolis electus est, et cum eis transfiguratio Domini visa est, et Gethsemani adstabat. In ultima cena, super pectus Iesu recubuit, et Christus, moriens super crucem, Mariam, suam matrem, in matrem Ioannis dedit; habitavit cum ea usque ad Mariae mortem.
Ioannes unicus est inter Christi discipulos non pati martyrium. Notus est exsiliari Patmi, ubi visionem in libro Apocalypsis conscriptam recepit. Iam declinante aetate sua, Sanctum Polycarpum instruxit, episcopum Smyrnae, qui eius doctrinam generationibus posterioribus transmissit.
In eius epistolis semper magnitudinem docet amoris sicut fundamentum vitae Christianae. Bene dixit: "Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum" 1 Io 3:11
Scripturae sa manu
recensereSanctus Ioannes notus est auctor V librorum Novi Testamenti Scripturarum Sacrarum.
Nexus interni
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |