Matthias (mortuus circa annum 63) fuit ille rabbinus, qui Iuda Iscariot mortuo sorte apostolus suffectus est.

Augustae Trevirorum: statua super sepulchrum qui dicitur apostolo Matthiae esse

Vita recensere

Nomen idem valet ac oblatus, de tribu Iudae, in Bethlehem forsan natus est. Unus dicitur fuisse e septuaginta discipulis illis, quos misit Iesus praedicandi causa. Cum Apostolis fuit in omni tempore, quo intravit et exivit Dominus Iesus, incipiens a baptismate Iohannis usque in diem, qua assumptus est Iesus. Testis praesertim fuit resurrectionis. Post assumptum Dominum, cum opus fuit alium Apostolum adsciscere, qui locum Iudae sibi caperet, centum viginti discipuli, Hierosolymae collecti, duos viros statuerunt elegendos: Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus; et Matthiam. Sortione ducta, Matthias electus statim cum ceteris Apostolis numeratus est. Traditur aut Aethiopiam, ubi martyrium subierit, evangelizavisse aut in Iudaea mortuum esse.

Dies festus recensere

Multae ecclesiae Sanctae Matthiae dedicatae sunt.

 

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!