Ioannes Baptista
(Redirectum de Sanctus Ioannes Baptista)
Ioannes Baptista vel Graece Ἰωάννης ὁ βαπτιστής,[1] a multis "sanctus" appellatus, Zachariae et Elisabethae filius, Iesum secundum Biblia Sacra antecessit, vaticinationem Isaiae implens: "vox clamantis in deserto: 'parate viam Domini; rectas facite semitas eius'".[2] Figura magni momenti est in religionibus Christiana Islamicaque. Ioannes consuetudinem unicam habebat baptizandi, ut dimitterentur peccata. Et Iesus ab eo in flumine Iordane baptizatus est. Ferunt evangelia caput Ioannis decollatum esse anno fere 35 iussu Herodis Antipatri.[3] Die 24 Iunii in ecclesia catholica Romana eius natalitiae celebrantur. Inter multa alia etiam patronus urbis Florentiae est.



Fontes antiqui recensere
Notae recensere
- ↑ "Ἰωάννης ὁ βαπτίζων": Marcus 1.4. "Ἰωάννης ὁ βαπτιστής": Matthaeus 3.1 et fere omnes. "Ioannes Baptista" apud Latinos, vide e.g. versionem Vulgatam
- ↑ Isa. 40:3, Mat. 3:3, Mar. 1:3, Luc. 3:4; Blue Letter Bible.
- ↑ Roy Kotansky, "The Star of the Magi" in Annali di storia dell' esegesi vol. 24 (2007) pp. 379-421 (Epitomen habes in International Review of Biblical Studies vol. 54 (2007-2008) p. 380: "33/34 CE Herod Antipas's marriage to Herodias (and beginning of the ministry of Jesus in a sabbatical year). 35 CE – death of John the Baptist." apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi recensere
Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannem Baptistam spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam spectant. |
Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |