Chorus Universitatis Lipsiensis
Largitor: Alma Mater Lipsiensis
Conditio: 1926
Typus: Chorus utriusque sexus
Conditor: Fridericus Rabenschlag
Rector: David Timm
Voces: ca. 100
Pagina interretialis: http://www.uni-leipzig.de/unichor/

Chorus Universitatis Lipsiensis est chorus utriusque sexus centum fere discipulos omnium ordinum continens. Qui grex musicus, anno 1926 nomine Circulus madrigalium studentium Lipsiorum institutus, ex anno 1938 hodierno titulo notus est.

Historia

recensere

Vespere diei 17 Iunii 1926 Fridericus Rabenschlag in cubiculo suo circulum madrigalium studentium Lipsiorum inchoavit. Quo ex tempore chorus adhuc exiguus imprimis musicam Renascentiae canendam colere solebat.

Cum Rabenschlag Ecclesiae Paulinae anno 1933 praefectus esset, haec ecclesia statum chori sedis nacta est. Quia circulus madrigalis et chorus indigenus ecclesiae magis magisque inter se collaborabant, anno 1938 in Chorum Universitatis Lipsiensis iuncti sunt, quare vetus chorus studentium nunc etiam munus chori ecclesiastici suscepit.

Fridericus Rabenschlag choro usque ad annum 1962 praefuit. Die 27 Novembris 1962 chori moderationem renuntiavit. Ioannes-Ioachimus Rotzsch successor eius factus est, qui, tametsi anno 1972 rector Thomani chori nuncupatus esset, officio suo usque ad annum 1973 fungi perrexit. Eo tamen moderante die 30 Maii 1968 ecclesia universitatis ex rationibus ideologicis eversa est, quare choro vetus locus vocum exercendarum ademptus est. Die 19 Decembris 1973 Maxentius Pommer rector chori dictus est. Ille cum chorum gubernaret, plurimam operam dedit, ut unaquaequae musica quam historicissime tractaretur, praeterea etiam opera Pauli Dessau et Alfredi Schnittke exsonari curavit.

Autumno anni 1987 Volfgangus Unger officium chori instruendi iniit brevique post nonnullas novas consuetudines introduxit; e.g. chorus ex anno 1989 rursus sacrorum in Ecclesia Nicolai habitorum interfuit. Occasione 25 anniversarii eversionis ecclesiae universitatis, chorus die 26 Maii 1993 concentum musicum in Domu vestimentoria dedit. Volfgangus Unger chorum usque ad praecocem exitum anno 2004 moderatus est.

Ex mense Februario 2005 David Timm frena chori habet.

Certis quidem intervallis Oratoria Bachiana a choro edi mos est aeque ac cantus Renascentiae atque Motus romantici recentioriumque compositum. Ex anno 1993 concentus musici chori universitatis in Ecclesia Petri sonant.

Rectores chori

recensere

Bibliographia

recensere
  • Manuel Bärwald: Der Leipziger Universitätschor in Geschichte und Gegenwart. Untersuchungen zu Ursprung, Entwicklungen und Traditionen im Kontext seiner Chorleiter. In: Eszter Fontana (Hrsg.): 600 Jahre Musik an der Universität Leipzig. Studien anlässlich des Jubiläums. Stekovics, Wettini 2010, ISBN 978-3-89923-245-5, S. 349–365.

Nexus externi

recensere