David Timm
David Timm (natus 24 Aprilis 1969 Varenae) est clavilista, organista, rector chori atque musicae iazzicae peritus. Ex mense Februario 2005 praefectus musicalis est universitatis Lipsiensis simul ac rector chori universitatis Lipsiensis.
Puerili adhuc aetate dum in schola instituebatur Timm erat pars Thomani chori. Consecutus maturitatem inter annos 1989 usque 1995 scholam musicae dicatam nomine Felicis Mendelssohn-Bartholdy frequentabat atque musicae ecclesiasticae apud magistros Ioannes Kästner, Arvidus Gast et Volcer Bräutigam studebat, quod optimo examine conficere ei contigit. Hoc peracto in grege institutorio clavilistae Marcus Tomas fuit annoque 1999 abiens praecipua laude honoratus est. Inter annos 1996/97 Salisburgi in schola nomine Mozarteum versabatur, ut protinus educaretur docente Karl-Heinz Kämmerling. Inter annos 1998 usque 2002 Salinis Saxonicis disciplinam chororum orchestrarum ducendarum didicit. Simul etiam ex anno 1998 Lipsiae organi tractandi 2002 docebat.
Cum ex anno 1991 etiam una cum saxophonista Reiko Brockelt nomine JazzDuo Timm/Brockelt conventa musicae habituatae ac iazzicae exornet iunctus cum Frank Nowicky anno 1999 gregem LeipzigBigband condidit interque annos 1999 usque 2006 choro Leipziger Vocalensembles praeerat.
Anno 1997 in certamine universali musicae organalis Gamundiae habitum primum praemium adeptus est.
David Timm est conditor atque praeses Sodalitatis Vagnerianae Lipsiae 2013. Anno 2008 ei praemium Mozartianum sodalitatis Mozartianae Saxonicae tributum est.
Nexus externi
recensere- Situs interretialis gregis Timm/Brockelt
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)