Gotthold Ephraim Lessing
Gotthold Ephraim Lessing (1729-1781) fuit poeta, philosophus, et scriptor fabularum scaenicarum Germanicus. Fabulis suis scriptisque contemplativis, quae imprimis ad notionem tolerantiae pertinent, hic illuminator viam patefecit ad excolendam ac provehendam theatralem artem. Philosophiam Benedicti de Spinoza secutus est, et librum notissimum de Laocoonte anno 1766 in lucem protulit.
Obitus: 15 Februarii 1781; Brunsvicum
Patria: Electoratus Saxoniae
Familia
Coniunx: Eva König
Memoria
De vita
recensereLessing die 22 Ianuarii 1729 Camentiae natus est ex patre Iohanne Gottfried, archidiacono Camentiensi scriptoreque librorum theologicorum, et matre Iustina Salome (nata Feller). Gotthold Ephraim scholam classicam Camentiae ab anno 1737 frequentavit. Deinde anno 1741 studia iniit in principum schola (Fürstenschule St. Afra) Misniensi. Quibus finitis studiis in Universitatem Lipsiensem adscriptus est operam daturus theologiae, medicinae, philosophiae et denique philologiae.[1] Duobus annis theologiae studebat, donec his interruptis studiis mense Augusto 1748 mwdicinae studia iniit in universitate Vitebergensi,[2] sed iam Novembri mense eiusdem anni Berolinum profectus est, cogitabat enim scribendo ibi se alere posse.
Litteris elegantioribus, poesi et theatro magis magisque adtrahebatur, et in familiaritatem venerat hominum litteratorum theatraliumque. Christlob Mylius multum apud eum valebat, et sine dubio Mylium secutus Berolinum se contulit. Berolini apud Berlinerische privilegierte Zeitung munera critici et redactoris curabat. Quae incepta filii parum placebant parentibus, quorum postulatu Gotthold Ephraim Vitenbergae mense Aprili 1752 gradum magistri adsecutus est. Mense Novembri eodem anno Berolinum reversus in familiaritatem venit multorum hominum litteratorum. Octobri mense 1755 Lipsiam rediit,[3] certe ut ad iter circulare per Nederlandiam Angliamque in Franciam faciendum se praepararet, comitem Christiani Winckler, filii mercatoris nobilis Lipsiensis. Maio mense 1756 Amstelodamum profecti prae bello septem annorum iter continuare non iam potuerunt.
Anno 1758 Berolinum reversus una cum Friderico Nicolai et Mose Mendelssohn epistulas ad novissimas litteras pertinentes (Briefe, die neueste Literatur betreffend) edidit. Anno 1760 Lessing socius extraneus Academiae Scientiarum Borussicae electus est. Ab eodem anno Vratislaviae munere scribae Friderici von Tauentzien ducis generalis functus est, unde anno 1765 Berolinum rediit.
Deinde, anno 1767, dramaturgus et consiliarius theatro nationali Hammoniae operam dabat, donec theatrum propter difficultates pecuniarias anno 1769 clausum est. Hoc tempore in familiaritatem multorum hominum litteratorum venit, et quidem Evae König (1736–1778), quam morte mariti viduatam anno 1776 in matrimonium duxit.
Anno 1770 Guelpherbyti curator Bibliothecae Augustae (Herzog August Bibliothek) factus est. Qua in bibliotheca Theophili Presbyteris opus Schedula diversarum artium inscriptum invenit, de quo anno 1774 opus Vom Alter der Ölmalerey aus dem Theophilus Presbyter edidit. Anno 1775 Lessing munus bibliothecarii in medium reliquit propter varia itinera et audientiam ab Iosepho II, imperatore Sacri Romani Imperii, factam. Praeterea Leopoldum Brunsvici principem comitatus est in longo itinere in Italiam facto.
Vigilia natali Christi 1777 Eva Lessing filium genuit, qui tamen postridie vitam amisit. Eva ipsa tres fere post septimanas febri puerperali mortem obiit. Proximo anno etiam Gotthold Ephraim Lessing deteriore adfectus est valetudine. Die 15 Februarii infarctu cerebri mortuus est, Brunsvicique sepultus.
De gravitate auctoris
recensereLessing erat similiter magnus sciens quam bonus cantuum, fabularum, epigrammatum, dramatum compositor. Optime rationem generis prosaici explorabat: scriptis criticis-aestheticis suis (Briefe, die neueste Literatur betreffend, 1759; Laokoon, 1766; Wie die Alten den Tod gebildet, 1769) theoriam artisticam refecit in fundamentis novis liberans drama Germanicum ab imitatione servili Francogallica (Hamburgische Dramaturgie, 1768–69). In dramatibus eius momenti maximi—Miß Sara Sampson (1755), Minna von Barnhelm (1763), Emilia Galotti (1772), Nathan der Weise (1779)—ipse exempla tolerantiae religionis imitanda dedit. Insuper theologiam liberiorem instituit (Antigoeze, 1778; Die Erziehung des Menschengeschlechts, 1780).
Notae
recensereBibliographia
recensere- Wilfried Barner, Goethe und Lessing. Eine schwierige Konstellation. Wallstein Verlag, 2001.
- Cord-Friedrich Berghahn, „Töne in der Musik sind keine Zeichen“. Lessing und die Musik, Lessing-Akademie, Wolfenbüttel 2012.
- Fausto Cercignani, Gotthold Ephraim Lessing, Milano, 1994.
- Monika Fick, Lessing-Handbuch. Leben-Werk-Wirkung. Metzler, 2000.
- Fritz Juntke, Album Academiae Vitebergensis. Halle (Saale), 1966.
- Lamport, F. J. Lessing and the Drama. Oxford UP, 1981.
- Hugh Barr Nisbet, Gotthold Ephraim Lessing: His Life, Works and Thought, Oxford University Press 2013
- Volker Nölle, Subjektivität und Wirklichkeit in Lessings dramatischem und theologischem Werk, Berlin 1977.
- Paul Rilla, Lessing und sein Zeitalter, C.H. Beck, München 1968.
- Wilhelm von Sternburg, Gotthold Ephraim Lessing. Rowohlt, 2010
- Stefanie Stockhorst, Einführung in das Werk Gotthold Ephraim Lessing, Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2011.
- Friedrich Vollhardt, Gotthold Ephraim Lessing: Epoche und Werk, Wallstein, Göttingen 2018.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gotthold Ephraim Lessing spectant. |
- Hans-Josef Olszewsky, "LESSING, Gotthold Ephraim" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 1545–1551 (Theodisce)
- Fabulae Lessing apud literaturnetz.org
- Opera in interreti