Wikidata-logo.svg Guelpherbytum
Res apud Vicidata repertae:
Guelpherbytum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°9′44″N 10°32′13″E
Numerus incolarum: 52 357
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Guelpherbytensis

Geographia

Superficies: 78.6 chiliometrum quadratum, 78.74 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Cramme

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Separa, Kenosha, Satmarinum, Kamienna Góra, Rhondda Cynon Taf

Tabula aut despectus

Guelpherbytum: situs
Arx anno 1640

Guelpherbytum[1] (etiam Guelferbytum; Theodisce Wolfenbüttel) est oppidum in Germania situm. Praeterea Guelpherbytum in Saxonia Inferiore et prope urbem Brunsvicum situm est. Guelpherbytum habet incolarum circa 52 000. Flumen Oker Guelpherbytum perfluit. Est caput Circuli Guelpherbytensis.

HistoriaRecensere

Guelpherbytum saeculo 10 conditum et anno 1118 primo in actis nominatum est.

Res Guelpherbyti videndaeRecensere

Guelpherbytum notum est non solum historia antiqua sed etiam aedificiis magnis clarisque.

Exempli gratia Bibliotheca Augusta, in medio oppido sita, nominanda est. Haec bibliotheca evangelium Henrici "Leo" nominati possidet. Hoc evangelium est liber maximi pretii.

Arx magna nomine Schloss Wolfenbüttel prope bibliothecam sita est. Arx ab saeculo 13 ad saeculum 18 sedes ducum Brunsvicii et Luneburgi erat.

Inter bibliothecam et arcem aedificium nomine Lessinghaus, quod domus philosophi et poetae nomine Gotthold Ephraim Lessing erat, iacet.

Prope forum nomine Kornmarkt magna ecclesia Beatae Mariae Virginis (BMV), quae late videatur, sita est. Haec ecclesia vulgo Hauptkirche BMV appellatur.

Secunda ecclesia magna Guelpherbyti sita est ecclesia Sanctae Trinitatis seu Trinitatiskirche Wolfenbüttel.

Guelpherbyti etiam universitas practicis rebus instituta inveniri potest, quae nomen Ostfalia-Hochschule für angewandte Wissenschaften habet. Universitas Guelpherbytensis 11 000 studentium habet.

Etiam Guelpherbyti invenire potes theatrum late notum clarumque, quod nomen Lessingtheater habet.

Cives clariRecensere

NatiRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!