Fridericus Guillelmus Ritschl (Theodisce: Friedrich Wilhelm Ritschl), natus 6 Aprilis 1806 Großvargula in Thuringia, mortuus 9 Novembris 1876 Lipsiae, fuit notus philologus Theodiscus, qui inter annos 1829–1833 Salinis Saxonicis, deinde annos 1833–1839 Vratislaviae, tum 1839–1865 Bonnae, denique inter annos 1865–1876 Lipsiae docebat. Scholam Bonnensem philologiae antiquae, quae constitutioni imprimis textus operam dedit, condidisse existimatur.

Fridericus Ritschl

Fridericus Ritschl etiam indagatione priscae atque etiam antiquissimae latinitatis illam aetatem antea plane ignotam dilucidius reddidit innumerabileque ferme corpus commentationum linguam, mores ritusque et scriptores Graecos atque Romanos tractantium patravit, quibus praeter res grammaticas etiam quaetiones de origine verborum tangantur.

 
Tabula commemorativa in domo parentum Friderici Rischl, Erfordiae, via Augustinerstraße 11

Fridericus Ritschl Großvargula in vico Thuringiensi filius pastoris Evangelici natus est. Proavi eius stirpe Bohemia nomine Ritschl von Hartenbach orti sunt. Institutus atque eruditus est Erfordiae] in Gymnasiu Senatorio atque Wittenbergae, deinde ex anno 1825 philologiae Latinae linguae studebat et sodalis hetaeriae studiosae Corps Lusatia Lipsiensis factus est. Anno peracto ad Salinas Saxonicas migravit ubi munere professoris laureatus 1829 proximos quattuor annos docebat. 27 annis ad universitatem Vratislaviae pervenit. Videtur imprimis diuturnio itinere inter annos 1836–37 per Italiam facto commotus esse, quo profundam scientiam cultus atque linguae antiquitatis nactus est. Vere 1839 munus in universitate Bonnensi docendi suscepit.

Ibi 26 ferme annos discipulos Latinae atque Graecae linguae instituebat etsi disciplinae de iure una cum Friderico Amadeo Welcker praestaret totius quasi rationis potitus rebus industrius vividiusque moderabatur, quem anno 1854 etiam secutus est. Una cum Ottone Jahn usque 1861 Museo Academico Bonnensi praefuit. Quod opinionem seminarorum profunde institutorum habuit eum mox multi iuvenes magni ingenii petiverunt, qui postea et ipsi famam eruditorum indagatorum adepti sunt.

Inter famulos eius fuerunt Georgius Curtius, Guillelmus Ihne, Franciscus Aemilius Jungmann, Carolus Henricus Keck, Henricus Stürenburg, Augustus Schleicher, Theodericus Volkmann, Iacobus Bernays, Otto Ribbeck, Ottocar Lorenz, Ioannes Vahlen, Volfgangus Hubner, Franciscus Bücheler, Otto Benndorf et Ernstus Windisch. Litigio cum Ottone Jahn exarso, quod hodie Controversia philologica Bonnensis nuncupatur, anno 1865 Bonnam reliquit officiumque professoris universitatis Lipsiensis iniit. Longe notissimus inter gregem famulorum suorum fuit Fridericus Nietzsche, cui imprimis favebat eumque ad professuram Basiliensem adipiscendam iuvavit. Ritschl Lipsiae usque ad annum 1875 docebat senexque 70 annorum amisit.

Collectio eius 6000 fere commentationum antiquitatis res tractantium anno 1878 Bibliothecae Universitatis Cantabrigiensis dono data est ibique ut Ritschl Collection ad hodiernam quoque aetatem praebetur.

  • Bibliothecae Alexandrinae primis Ptolaemais regnantibus et collectio carminum Homericorum Pisistrati secundum institutionem cuiusdam Plauti scholii; Vratislaviae 1838
  • Priscae Latinitatis monumenta epigraphica. Tabulae Lithographicae; 1862
  • Priscae Latinitatis epigraphicae supplementa quinque; 1862–1864
  • Opuscula philologica; 5 volumina, 1867–1879 (iuvante Alfredo Fleckeisen)
  • Plautus; 4 volumina, 1871–1894
  • Museum Rhenanum Philologiae. Periodicum Latiniatis classicae dicatum; edidit F. G. Ritschl [inter annos 1842–1869]