Rudolphus (vulgo:Rudolf) Paul (natus 30 Iulii 1893 Gerapolis, mortuus 28 Februarii 1978 Francofurti ad Moenum) vir publicus Theodiscus et sodalis primo DDP, deinde SED factionis fuit.

Iuventus et Munus

recensere

Paul post scholam finitam Berolini et Lipsiae iurisprudentiae studebat. Bello Orbis Terrarum I coepto militavit et non prius quam 1919 studium Ienae perrexit. Anno 1924 doctor promutus Gerapoli delator publicus laboravit. Eo tempore Adolphum Hitler ut peregrinum inimicum e Germania movendum esse censuit, sed id apud Fridericum Ebert praesidem Germaniae non impetravit. Idcirco annis insequentibus Gerapoli iurisconsultus et notarius laboravit. Iis annis et sodalis DDP factus est. Anno 1934, postquam Nazistae rerum potiti sunt, iurisconsultus laborare non iam ei licebat. Itaque nunc agricola factus est. Post cursum homorum (vide infra) Frnacofurti ad Moenum plus quam XXX annos iterum iurisconsultus laboravit.

Anno 1938 divortium fecit cum uxore Iudaica, quae anno 1945 ab Nazistis necata est.

Cursus honorum

recensere

Paul 7 Maii 1945 ab Americanis, qui in fine Belli Orbis Terrarum II Thuringiam expugnaverant, magister civium Gerapolis factus est. 16 Iulii eiusdem anni, postquam Unio Sovietica administrationem Thuringiae suscepit, Paul praeses ministrorum eius terrae factus est, successor Hermanni Brill, quem Amerciani praesidem ministrorum fecerant. Anno 1946 sodalis SED factus eodem anno legatus senatus terrae Thuringiae creatus est. Wernerus Eggerath communista vicarius praeses ministrorum factus est. Iunio 1947 concilio praesidum ministrorum terrarum Germaniae Monachii interfuit, sed paulo post - 1 Septembris 1947 - propter potestatem communistarum in zonam ab Americanis occupatam fugit. 9 Octobris 1947 Eggerath eius successor creabatur.