Henning Schwarz (natus 5 Octobris 1928 apud Odislonem, mortuus 13 Aprilis 1993 Kieliae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Wikidata Henning Schwarz
Res apud Vicidata repertae:
Henning Schwarz: imago
Henning Schwarz: imago
Nativitas: 24 Octobris 1928; Odislo
Obitus: 13 Aprilis 1993; Kielia
Patria: Germania
Nomen nativum: Henning Michael Schwarz

Familia

Genitores: Wernerus Schwarz;
Proles: Sabine Sütterlin-Waack

Iuventus et Munus

recensere

Bello Orbis Terrarum II Schwarz miles erat. Anno 1949 scholam finivit atque tum Herbipolis et Hamburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1953 primam, 1957 secundam probationem adeptus est et deinde iurisconsultus notariusque laboravit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1948 Schwarz sodalis CDU fuit atque anno 1979 a Helimuto Lemke , praeside ministrorum Slesvici et Holsatiae administer iustitiae factus est, quem officium etiam anno 1971 Gerhardo Stoltenberg praeside facto cepit. Anno 1979 administer eius terrae rerum foederalium factus est et anno 1983, iam Uwe Barschel duce iterum - atque cum cum administerio rerum foederalium - iustitiam administravit. 2 Octobris 1987, cum Barschel propter opprobria a magistratu recedere coactus esset, praeses ministrorum pro tempore, factus est. 31 Maii 1988, postquam factio SPD electionem vicit, Björn Engholm eius successor creatus est. Eo anno Schwarz etiam senatus terrae Slesvici et Holsatiae reliquit.

Praesides Ministrorum Slesvici et Holsatiae