Uwe Barschel (natus apud Berolinum 13 Maii 1944, mortuus est Genavae 11 Octobris 1987) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Uwe Barschel cum Lothario Späth anno 1983

Iuventus et Munus recensere

Fine Belli Orbis Terrarum II pater miles necatus est, familia apud Hamburgum novam patriam invenit. Discipulus Barschel Geesthachti Carolum Dönitz in scholam suam invitavit, quod factum valde reprehensum est. Nam Dönitz tempore Bello orbis terrarum praefectus classis Germaniae erat. Postea Iudiciis Norimbergensiis in decem annis carceris damnatus erat.

Post scholam finitam Barschel ab anno 1964 Kieliae iurisprudentiae, oeconomiae, rebus politicis, paedagogiae studebat atque anno 1970 doctor iurisprudentiae, anno 1971 doctor philologiae promotus est. Tum iurisconsultus operam dedit.

Cursus honorum et mors recensere

Ab anno 1960 Barschel sodalis Unionis iuvenilus, 1962 et CDU sodalis fuit. Legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae ab anno 1971 ad mortem fuit. 1 Ianuarii 1979 Gerhardus Stoltenberg (CDU) praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae eum administrum aerarii fecit, 1 Iulii eiusdem anni Barschel administer rerum internarum factus est. Stoltenberg administro foederali aerarii facto Barschel 14 Octobris 1982 eius successor praeses ministrorum electus est atque anno sequente suffragium populi vicit. 31 Maii 1987 clade aeronavis graviter saucius est. Eo anno iterum suffragium futurum fuit. Nunc Björn Engholm, candidatus SPD victoriam sperare potuit, quam Barschel summa contentione impedire voluit. Rainerius Pfeiffer, adiutor eius, hoc tempore in Engholm malas artes adhibuit: Rumores propagavit, quod Engholm SCDI aegrotus esset vel vectigalium fugax esset. Haec machinatio paucis diebus ante suffragium a diurnario promulgatum est. An Barschel de artibus malis Pfeiferi novisset, ad hunc diem ignotum est. Sed tandem 2 Octobris 1987 a magistratu recessit, postquam notum fuit, quod de ea re veritatem non dixisset. Tum aliquot dies in Canarias Insulas vectus est. In Germaniam rediens 10 Octobris in Genavam advenit, ut hominem, qui veritatem de Pfeifer novisset, conveniret. Id quidem ipse uxori suo dixerat. Die 11 Octobris autem ab ephermeridum scriptoribus in cubiculo locato mortuus inventus est[1]. Nescimus, an sua manu vel alia necatus esset. Successor eius praeses ministrorum Henning Schwarz factus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Uwe Barschel spectant.

Notae recensere

Praesides Ministrorum Slesvici et Holsatiae