- 1905 - Gulielmus II imperator Germaniae, sua sponte apud Björko in Sino Finnico cum Nicolao II imperatore Russiae foedus amicitiae signavit. SEd consilium ministrorum Russiae postea hoc foedus non sanciavit.
- 1911 - Machu Pikchu, urbs antiqua Incararum in Peruvia sita, ab exploratore americano Hiram Bingham iterum inventa est.
- 1914 - Nicolaus II imperator Russiae se Serbiae periclitanti non defuturum.
- 1923 - Pactum Lausannense inter Turciam atque Britanniarum Regnum, Franciam, Italiam, Iaponiam, Graeciam, Romaniam et Regnum Iugoslaviae signatum est, quo foedere bellum Graeco-Turcicum finitum est, quod anno 1919 coeperat.
- 1929 - Pactio Briand-Kellogg in potentiam iit.
- 1967 - Norvegia declaravit, se partem Communitatis oeconomicae Europaeae esse velle.
- 1802 - Alexander Dumas, scriptor Francicus; mortuus est anno 1870.
- 1823 - Arthurus Ingelramnus Boreman, gubernator Virginiae Occidentalis; mortuus est anno 1896.
- 1828 - Nicolaus Černyševskij, philosophus, rerum novarum cupidus et scriptor Russicus; mortuus est anno 1889.
- 1847 - Margarita Steiff, ludorum officinae magistra Germanica; mortua est anno 1909.
- 1857 - Henricus Pontoppidan, scriptor Danicus; mortuus est anno 1943.
- 1858 - Wolfgangus Kapp, minister publicus Germanicus; mortuus est anno 1922.
- 1860 - Alphonsus Mucha, pictor Bohemicus; mortuus est anno 1939.
- 1864 - Franciscus Wedekind, scriptor et histrio Germanicus; mortuus est anno 1918.
- 1871 - Gustavus Trunk, vir publicus Badeniae et sodalis Centri factionis; mortuus est anno 1936.
- 1895 - Robertus Graves, poeta Anglicus; mortuus est anno 1985.
- 1897 - Amalia Earhart, Aeroplanarum gubernatrix Americana; mortua est anno 1937.
- 1914 - Francisca Oldham Kelsey, pharmacologiae perita Canadiensis; mortua est anno 2015.
- 1918 - Rogerius Ricci, fidicularum psaltes Americanus; mortuus est anno 2012.
- 1921 - Iosephus Di Stefano, tenor Italicus; mortuus est anno 2003.
- 1922 - Ioannes-Georgius Wischnewski, vir publicus Germanicus factionis SPD; mortuus est anno 2005.
- 1949 - Michael Richards, comicus et histrio Americanus.
- 1953 - Clara McCaskill, rerum politicarum perita Americana factionis Democraticae.
- 1958
- 1964 - Petrus Passos Coelho, primus minister Lusitaniae annis 2011 ad 2015.
- 1966 - Hilarion Alfeev, scriptor Christianus, theologus et compositor.
- 1969 - Guenevera López, actrix Americana.
- 1973 - Daniel Günther, rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU.
- 1981 - Summer Glau, actrix et saltatrix Americana.
- 1983 - Daniel De Rossi, pedilusor Italicus.
- 1998 - Bindi Irwin.
- 1906 - Ferdinandus de Saar, scriptor Austriacus; natus est anno 1833.
- 1920 - Aloysius Ganghofer, scriptor Germanicus, natus anno 1855.
- 1927 - Ryūnosuke Akutagawa, scriptor Iaponicus, natus 1892.
- 1948 - Petrus Zlatev, dux militum et rerum politicarum peritus Bulgaricus; natus anno 1881.
- 1974
- 1976 - Iulius Döpfner, archiepiscopus (Archidioeceseos Monacensis et Frisingensis ab anno 1961; natus est anno 1913.
- 1980 - Petrus Sellers, histrio comicus Anglicus; natus est anno 1925.
- 1986 - Fridericus Albertus Lipmann, biochemicus Germanico-Americanus; natus est anno 1899.
- 1989 - Ludovicus Walz, mercator Germanicus, qui inter Adolfi Hitler tyranniam et secundum bellum mundanum Iudaeis a nazistis vexatis auxilium dedit; natus anno 1898.
- 1991 - Isaac Bashevis Singer, scriptor Americano-Polonicus; natus anno 1902.
- 1992 - Arletty, actrix Francica; nata anno 1898.
Menses: series paginarum brevium