Petrus Passos Coelho
Petrus Passos Coelho, vulgo pleniter Pedro Manuel Mamede Passos Coelho (Conimbrigae natus die 24 Iulii 1964) est primus minister Portugalliae.
Partim Luandae educatus est in Angolia, eo tempore territorio Portugallensi, ubi pater medicus merebat, atque partim iuxta Villam Regalem apud avos. Universitatem Olisiponensem frequentavit sed sine lauro exiit; tardius baccalaureatus est ab universitate Lusíada Olisiponensi. Magister scholarum et negotiator operam dedit.
Sodalis fuit iam annum quindecimum agens factionis socialis democraticae. Praeses huius factionis die 26 Martii 2010 electus est. Legatus est ad Parlamentum Portugallense a die 4 Novembris 1991 ad 26 Octobris 1999 rursusque a die 20 Iunii 2011. Die insequenti, factione sua in comitiis victrici, primus minister factus est. In comitiis anni 2015 rursus victoriam reportavit sed legatis paucioribus et sine maioritate. Die 24 Novembris 2015, regimine a legatis reiecto, a ministerio primo demissus est, successore Antonio Costa.
Bibliographia
recensere- Syma Tariq, "Portugal senses a chance for change after pro-austerity government is ousted" in The Guardian (11 Novembris 2015)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Passos Coelho spectant. |
- Vita plenior apud Cidade Lusa
Iosephus Petrus Aguiar-Branco (2011-2015) • Maria Ludovicus Albuquerque (2013-2015) • Ioannes Calvão da Silva (2015) • Carolus Costa Neves (2015) • Nuno Crato (2011-2015) • Assumptio Cristas • Victor Gaspar (2011-2013) • Ferdinandus Leal da Costa (2015) • Michael Macedo (2011-2014) • Paulus Macedo (2011-2015) • Rui Machete (2013-2015) • Margarita Mano (2015) • Ludovicus Marques Guedes (2013-2015) • Rui Medeiros (2015) • Teresa Morais (2015) • Michael Morais Leitão (2015) • Georgius Moreira da Silva (2013-2015) • Petrus Mota Soares • Ferdinandus Negrão (2015) • Petrus Passos Coelho • Álvaro Santos Pereira (2011-2013) • Antonius Pires de Lima (2013-2015) • Michael Poiares Maduro (2013-2015) • Paulus Portas • Michael Relvas (2011-2013) • Annabella Rodrigues (2014-2015) • Paula Teixeira da Cruz (2011-2015) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilium Costa 2015– | |