Aperire sectionem principem
Despectus in Machu Pikchu

Machu Pikchu (lingua Quechua: Machu Pikchu [ˈmɑtʃu ˈpixtʃu] scil. 'vetus cacumen'), orthographia Hispanica Machu Picchu, est Praecolumbianus saeculi quinti decimi Imperii Incarum situs, 2430 m (7970 pedes) supra maris aequor conlocatus.[1][2] Montis adiacet dorso in Andibus super Vallem Urubamba in Peruvia, 80 km (50 milia passuum) ad septentrionem occidentemque urbis Cuscho, et per quem Urubamba Fluvius praeterfluit. Plurimi archaeologi putant Machu Pikchu aedificatum esse perfugium et praesidium salutis pro Pachacuti (1438–1472), imperatore Incarum. Situs, saepe "Amissa Incarum Urbs" appellata, fortasse est notissimum mundi Incarum signum. Die 24 Iulii 1911 Machu Pikchu ab exploratore americano Hiram Bingham iterum inventa est. Et anno 1983 Machu Pikchu ad tablam Unisco mundi hereditatis regestus est.

NotaeRecensere

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Machu Pikchu spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!