Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Boris Johnson
Res apud Vicidata repertae:
Boris Johnson: imago
Boris Johnson: subscriptio
Nativitas: 19 Iunii 1964; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Alexander Boris de Pfeffel Johnson

Officium

Officium: Mayor of London, Secretary of State for Foreign and Commonwealth Affairs, Member of the Privy Council of the United Kingdom, Member of the 57th Parliament of the United Kingdom, Member of the 56th Parliament of the United Kingdom, Member of the 54th Parliament of the United Kingdom, Member of the 53rd Parliament of the United Kingdom, Primus minister, Leader of the Conservative Party
Munus: diurnarius, Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Stanley Johnson; Charlotte Johnson Wahl
Coniunx: Marina Wheeler, Allegra Mostyn-Owen

Boris Johnson, plene Alexander Boris de Pfeffel Johnson (natus Novi Eboraci die 19 Iunii 1964), est politicus Anglicus factionis Conservativae, qui die 24 Iulii 2019 primus minister Elisabethae II reginae creatus est.

VitaRecensere

Olim discipulus Scholae Europaeae Bruxellensis scholarisque regalis in collegio Etonensi, Boris Johnson eruditus est apud Collegium de Balliolo Oxoniensi. Sodalis ibi fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore quo David Cameron et Radoslaus Sikorski. Deinde diurnarius meruit diarii The Daily Telegraph editorque symbolorum The Spectator.

Cursus honorumRecensere

A die 9 Iunii 2001 usque ad 4 Iunii 2008 legatus Henleiae apud Parlamentum Britannicum fuit. A mense Maio 2008 ad Maium 2016 magister civium Londini functus est, antecessore Kenetho Livingstone, successore Sadiq Khan. Interdum candidatus parlamentarius rursus se obtulit atque a mense Maio 2015 legatus est pro circulo Uxbridge and South Ruislip.

Ante Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate ille iuxta Michaëlem Gove et Nigellum Farage hanc societatem abrupendam suasit. Qua opinione conservatismi uninationalis die 23 Iunii 2016 vincente ipse successor ad officium primi ministri se proponere voluit, sed, concursu Michaelis Gove perturbatus, abstinuit. Theresa May in eodem certamine victrix Borisium Johnson ad munus secretarii civici a rebus externis die 14 Iulii 2016 convocavit.

Theresa May ab officio primi ministri die 23 Iulii 2019 recedente, Boris Johnson sucessor factus est. Dominicum Cummings consiliarium gubernio suo promovit.

BibliographiaRecensere

 
Ioannes Hemming (ad laevam), Graham Stuart, Boris Johnson anno 2006 contra nosocomiorum dissolutione militant.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Johnson spectant.
  Lexici biographici:  Treccani • Encyclopædia Britannica
Consilium ministrorum Britannicum Theresae May 2016–2019
Catharina Bradley • Iacobus Brokenshire • Alun Cairns • Gregorius Clark • David Davis (2016–2018) • Natalia Evans • Michael Fallon (2016–2017) • Gulielmus Fox • David Gauke (2017–2019) • Michael Gove (2017–2019) • Christophorus Grayling • Damianus Green (2016–2017) • Iustina Greening (2016–2018) • Philippus Hammond • Matthaeus Hancock (2018–2019) • Damianus Hinds (2018–2019) • Ieremias Hunt • Sajid Javid • Boris Johnson (2016–2018) • Andrea Leadsom (2016–2017) • Brandon Lewis (2018–2019) • David Lidington • Patricius McLoughlin (2016–2018) • Esther McVey (2018–2019) • Theresa May • Penelope Mordaunt (2017–2019) • David Mundell • Priti Patel (2016–2017) • Dominicus Raab (2018–2019) • Amber Rudd (2016–2018) • Elisabetha Truss (2016–2017) • Gavinus Williamson (2017–2019) • Ieremias Wright (2018–2019)
Praefecti urbi Londinio (2000–)
Kenethus Livingstone 2000 • Boris Johnson 2008 • Sadiq Khan 2016