Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate
Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate fuit suffragium, ad quod Britanni die 23 mensis Iunii 2016 vocati erant. Maiori parti, videlicet 51.9 centesimis eorum qui suffragium inierant, placuit Unione Europaea decedere. Qua de causa David Cameron, primus minister, qui aliter suaserat, se munus suum cessurum annuntiavit.
Quaestio fuit:
- Anglice: "Should the United Kingdom remain a member of the European Union or leave the European Union?"
- "Utrum Britanniarum Regnum Unionis Europaeae membrum maneat an relinquat eandem Unionem Europaeam?"
Seligendum fuit unum ex his responsis:
- Anglice: "Remain a member of the European Union" / "Leave the European Union"
- "Maneat membrum Unionis Europaeae" / "Relinquat Unionem Europaeam"
Eventus suffragii in curia municipali Mancunii nuntiati sunt.
Bibliographia
recensere- Steven Erlanger, "Britain Votes to Leave E.U.; Cameron Plans to Step Down" in New York Times (23 Iunii 2016)
- Michael White, "The Brexit vote aftermath, explained: a wild week in UK politics" in The Guardian (2 Iulii 2016)