Theresa Coffey, vulgo plene Thérèse Anne Coffey (ad Billinge comitatus metropolitani Merseyside die 18 Novembris 1971 nata) est politica Britannica.

Wikidata Theresa Coffey
Res apud Vicidata repertae:
Theresa Coffey: imago
Theresa Coffey: imago
Nativitas: 18 Novembris 1971; Billinge
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Thérèse Anne Coffey

Alumna est Collegii de Somerville universitatis Oxoniensis, unde rebus politicis athleticisque assidue persecutis, studiis chemicis neglectis, demissa est; insuper collegii Universitatis Londiniensis ubi gradum doctoris anno 1998 ascendit. Factionis conservativae sodalis, legata est parlamento Britannico a die 6 Maii 2010 pro circulo Suffolciae ripariae. Ministra a circumiectu et rure a die 17 Iulii 2016 facta est, prima ministra Theresa May; secretaria civica a labore a die 8 Septembris 2019, primo ministro Borisio Johnson; secretaria civica a valetudine a die 6 Septembris 2022, primo ministro Elisabetha Truss. Ab eadem die ipsa prima ministra vicaria meret.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Parlamentum Britannicum