Iohannes Prescott, vulgo nunc plenius John Leslie Prescott, Baron Prescott (natus in Prestatyn Flintensis comitatus die 31 Maii 1938), est rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris. Operarius in navibus commercialibus laboravit. Annis 1960 Collegium Ruskin Oxoniae et Universitatem Hullensem frequentavit. A die 18 Iunii 1970 usque in annum 2010 munere populi Hulli Orientalis in Parlamento Regni Uniti functus est. Anno 1994, Ioanne Smith duce factionis Laboris nuper mortuo, se successorem proposuit: Antonio Blair victore, Prescott ut qui proxime accedit dux vicarius factus est. Ergo a die 2 Maii 1997 usque in 24 June 2007Iunii 2007 primus minister vicarius meruit: eodem tempore minister a circumiectu commeatuque et provinciis usque in diem 8 Iunii 2001 functus est.

Wikidata Ioannes Prescott
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Prescott: imago
Ioannes Prescott: imago
Nativitas: 31 Maii 1938; Prestatyn
Patria: Britanniarum Regnum
Ioannes Prescott anno 2007 pictus

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Store norske leksikon • Parlamentum Britannicum