Neville Chamberlain
Neville Chamberlain (natus Arthur Neville Chamberlain Edgbastoniae in Birminghamia die 18 Martii 1869; mortuus in vico Heckfield Hantoniensis comitatus die 9 Novembris 1940), politici Iosephi Chamberlain filius, alumnus Scholae Rugbeiensis, fuit et ipse vir publicus Angliae. Chamberlain, qui ab anno 1918 usque ad mortem in Parlamento Britanniarum Regni munere populi Birminghamiae functus est, dux factionis conservativae, bis cancellarius scaccarii (id est aerarii minister (1923–1924, 1931–1937), et bis primus minister Georgii VI regis a die 28 Maii 1937 usque ad diem 10 Maii 1940 fuit.
Obitus: 9 Novembris 1940; Radinga
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Arthur Neville Chamberlain
Familia
Coniunx: Anne Chamberlain
Proles: Dorothy Chamberlain, Francis Chamberlain
Memoria
Insignia heraldica
Chamberlain, qui sibi persuaserat pacem concedendo postulationibus Adolphi Hitler servari posse (id quod appeasement policy? dicitur) a multis vituperatus est propter conventum Monaci, quem cum Hitlero, Benito Mussolini, et Eduardo Daladier mense Septembri 1938 fecit, etiamsi tunc omnes qui bellum novum formidabant, ei sicut et praesidi Daladier gratias egerunt.
Negotiorum externorum minister et cancellarius scaccarii Augustinus Chamberlain, qui anno 1925 Praemium Nobelianum pacis componendae consecutus est, frater eius erat.
Bibliographia
recensere- Caputi, Robert J. 2000. Neville Chamberlain and Appeasement. Selinsgrove: Susquehanna University Press. ISBN 1-57591-027-6. (Paginae selectae apud Google Books).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Neville Chamberlain spectant. |
- De Neville Chamberlain Pagina administrationis Britannicae