Georgius VI (rex Britanniarum)

rex Britanniarum
Wikidata-logo.svg Georgius VI (rex Britanniarum)
Res apud Vicidata repertae:
Georgius VI (rex Britanniarum): imago
Nativitas: 14 Decembris 1895; York Cottage
Obitus: 6 Februarii 1952; Sandringham House
Patria: Britanniarum Regnum

Principatus

Praecessor:
Successor:

Insignia heraldica

Georgius VI (rex Britanniarum): insigne
Georgius VI

Albertus Fredericus Arthurus Georgius (familiariter appellatus Albertus, die 14 Decembris 1895 natus, filius secundus Georgii V Britanniae Hiberniaeque (septentrionalis) regis uxorisque Mariae de oppido Teck; mortuus 6 Februarii 1952) fuit Britanniarum Regni rex et Imperii Britannici imperator.

VitaRecensere

Die 26 Aprilis 1923 in matrimonium duxit Elisabetham Bowes-Lyon (19002002), minimam Scoti nobilis Claudi, quattuordecimi et primi Comitis Strathmore et Kinghorne, et comitissae Caecilia (natae in familia Vindelis Ducum, Cavendish-Bentinck cognomine, et Anglicarum, Batavarum et Hibernicarum nobilum familiae prognatae) filiam, quacum genuit filias duas:

  • Principissam Elizabeth Alexandram (nata 21 Aprilis 1926), Regni Britanniarum hodiernam reginam (ab anno 1952)
  • Principissam Margaretam Rosam (21 Augusti 19309 Februarii 2002), quae anno 1960 nupsit Antonio Armstrong-Jones (7 Martii 1930–13 Ianuarii 2017), facto Comiti Snowdown ante matrimonium, et sic Comitissa Snowdown facta est divortiumque fecit anno 1978 (a viro suo duos liberos genuit: filium Davidem, natum anno 1961, Vicecomitem Linley a natu usque ad 13 Ianuarii 2017, tum secundum Comitem Snowdon, virum ab anno 1993 Hibernicae nobilis Serenae Stanhope duodecimi Comitis Harrington filiae, patrem Caroli Armstrong-Jones, nunc Vicecomitem Linley, et dominam Margaritam Armstrong-Jones, et filiam dominam Saram, natam anno 1964, uxorem Danielis Chatto ab anno 1994 matremque Samuelis et Arthuri Chatto).

Cum frater Eduardus VIII abdicavisset post decem menses illo rege, ut posset nubere? civi Civitatum Foederatarum Americae, quae iam bis nupserat divortiumque fecerat, rex erat nomine Georgius VI Britanniarum Regni ab anno 1936 usque ad mortem 1952.

BibliographiaRecensere

Nexus interni