Gulielmus IV (rex Britanniarum)
Gulielmus IV Henricus (natus 21 Augusti 1765 Londinii, mortuus 20 Iunii 1837 Castelli Windsor) ab anno 1830 Britanniae, Hiberniae et Hanoveriae rex erat.
Vita
recensereGulielmus IV Henricus filius tertius erat Georgii III Britanniae et Hiberniaeque regis Hanoveriaeque electoris atque uxoris eius Sophiae Carolae de Strelicia nova erat.
Nominatus est etiam nauta-rex (Anglice Sailor-King), quod iam 1778 nauta intraverat Britanniae classem. Legatus 1785 centurio classiariusque 1786 promotus est, et in Indias Occidentales missus. Anno 1789 Dux Clarentiae creatus est, quo modo in Camera Parium intravit; proximo anno classem reliquit, quamquam anno 1827 Imperator Classis creatus est, cuius officii terrestrialis gratia auctoritatem navium sumpsit.
Fratre eius Frederico, Duce Eboraci, filius secundus Georgii III, anno 1827 mortuo, anno 1830 Georgius IV, filius primus Georgii illius, quoque obiit et Gulielmus rex fiebat.
Notus hodie praecipue est propter reformatum Parlamentum Britanniarum dum regnabat et illo favente. Census vicorum a quibus socii camerae inferioris senatui illius electi sunt numquam habitus erat saecula nonnulla, et vici nonnullae 'putrentes' nominati sunt quod paene nemo erat pro quo socius eius diceret. Minister primus regis, Carolus Grey, Comitus Grey, in animo habebat censum habere; sed camera superior Parlamenti, Camera Parium, semper vetuit. Comito Grey hortato, Guilelmus rex minatus est ut Pares multos crearet; propter quod pares regressi sunt et accesserunt. Camera reformata est.
Gulielmus ultimus rex Britannicus erat qui conatus est ministrum nominare sine approbatione Camerae Communium; Robertum Peel, equitem, et Arthurum Wellesley, Ducem Wellingtoniae anno 1834 ministres fecit. Sed Cameram illam tempus longum ducere non possunt, et regi ministribusque autem iam 1835 fuit concedendum et sic Gulielmus Lamb, Vicecomitus Melburnae minister primus factus est.
Gulielmi uxor erat Adelais de Saxonia-Meiningen ei pariens duas filias mox autem morientes:
- Carolam Augustam (21 Februarii 1819-21 Martii 1819)
- Elisabetham (10 Decembris 1820-4 Martii 1821)
Plebi notum erat Gulielmi amatam esse multos per annos actricem Hibernicam Dorotheam Jordan; quacum decem infantes genuit Gulielmus. Filius natu maximus ex illis infantibus 1831 comes Momoniae provinciae factus est.
Gulielmus IV rex, qui numquam quidem prospectum magnum habuerat throni, rex setius regalis erat. Habitum vulgarem nauticum, e.g. de publice spuendo, etiam rex tenebat. Annis, quo adolescentior fuerat nauta, Gulielmum maxime vinosum fuisse atque gravissime verberavisse paucaque quidem lustra vastavisse traditur. Celeriter plenus furiae erat, illiberalis, vulgaribus verbis utebatur. Abnutabat et differentiam inter se et populum et luxuriam aut etiam epidicticum, sed artes pulchras quoque putabat supervacaneas.
Iam homines contemporanei videbant eum regem brevis temporis transgressionis. Spectatores coronationis animadverterunt eius motum esse caduciorem et flectum.
Post Gulielmi IV Henrici mortem neptis Victoria, unica filia fratris natu proximi Eduardi, ducis Cantiae, Britanniae et Hiberniae regina facta est et, quod Hanoveriae regni heres mulier non poterat esse, Gulielmi frater Ernestus Augustus Hanoveriae rex creatus est. Sic finita est unitas 123 annorum regum Britanniae et Hanoveriae.
Bibliographia
recensere- Jeremy Black: The Hanoverians. The History of a Dynasty. Hambledon Continuum, London 2004.
- Ferdinand Frensdorff: "Wilhelm IV", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 43 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1898), p. 13–20.
- Philip Königs: Die Dynastie aus Deutschland. Die hannoverschen Könige von England und ihre Heimat. Einheitssachtitel The Hanoverian kings and their homeland, in serie praetitulata Quellen und Darstellungen zur Geschichte Niedersachsens, edidit Historischer Verein für Niedersachsen, tomus 117. Hahn, Hanoverae 1998, ISBN 3-7752-5830-2.
- Klaus Mlynek: Wilhelm IV., König von Hannover, Großbritannien und Irland. In: Dirk Böttcher, Klaus Mlynek, Waldemar R. Röhrbein, Hugo Thielen: Hannoversches Biographisches Lexikon. Von den Anfängen bis in die Gegenwart. Schlütersche, Hannover 2002, ISBN 3-87706-706-9, p. 389 et saepius (Google-Bücher)
- Roger Knight: William IV: A King at Sea. Penguin Monarchs, Londinii 2015, ISBN 978-0-14-197720-1.
- Philip Ziegler: King William IV. Londinii: Collins 1971, ISBN 978-0-00-211934-4.
- Anne Somerset: The Life and Times of William IV. London, Weidenfeld and Nicholson 1980, ISBN 978-0-297-83225-6.
Nexus externi
recensere
Anna 1702 • Georgius I 1714 • Georgius II 1727 • Georgius III 1760 • Georgius IV 1820 • Gulielmus IV 1830 • Victoria 1837 • Eduardus VII 1901 • Georgius V 1910 • Eduardus VIII 1936 • Georgius VI 1936 • Elizabeth II 1952 • Carolus III 2022 | |