Eduardus VIII (rex Britanniarum)

Eduardus VIII, praenominibus completis Edward Albert Christian George Andrew Patrick David (23 Iunii 1894; 28 Maii 1972) filius erat natu maximus Georgii V Britannniarum regis uxorisque eius Mariae Britannniarum reginae. Eduardus, cum pater mense Maio 1910 in thronum ascendisset, factus est Cambriae princeps et itaque heres proximus throni.

Wikidata Eduardus VIII (rex Britanniarum)
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus VIII (rex Britanniarum): imago
Eduardus VIII (rex Britanniarum): imago
Eduardus VIII (rex Britanniarum): subscriptio
Eduardus VIII (rex Britanniarum): subscriptio
Nativitas: 23 Iunii 1894; White Lodge
Obitus: 28 Maii 1972; Lutetia
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: His Highness Prince Edward of York

Familia

Genitores: Georgius V; Mary of Teck
Coniunx: Wallis Simpson (Marge Simpson)
Familia: Windsorani

Memoria

Sepultura: Royal Burial Ground

Insignia heraldica

Eduardus VIII (rex Britanniarum): insigne
Eduardus VIII (rex Britanniarum): insigne

Vita recensere

 
Eduardus, rex futurus, anno 1919 in Canada pictus

Eduardus modo tempus decem mensium nomine Eduardi VIII utente rex fuit Britanniarum. Abdicavit 11 Decembris 1936, ut posset 3 Iunii 1937 nubere mulieri Wallis Warfield, quae iam bis nupserat et divortium fecerat, civi Civitatum Foederatarum Americae, quae hominibus plurimis nota est nomine "Wallis Simpson." Deinde Eduardus appellabatur "Vindesorii dux." Matrimonium nullas infantes pariebat Eduardique uxor minime affecta est nomine "Maiestas regalis." Illius rei causa maximae erant conflictiones inter Vindesorii ducem atque familiam. Mariti plerumque vitam agebant versantes in exilio, ab iis ipsis electo sito in Civitatibus Foederatis Americae aut Gallia. Constitutum quidem erat maritis illis non licere in Anglia versari nisi invitatione affectis definita Eduardi fratris Georgii VI Britanniarum regis.

Eduardus etiam hodie reminiscitur novarum selectionum causa ab eo factarum vestium, quae vestium selectiones virorum Anglicas adhuc maxime quidem conservantes paulo laxabant, nomine affectus "Dandy." Sic unus erat primorum virorum eodem tempore calceis cute scabiosa confectis vestimentoque indutorum; fumisugium, quo utebatur, postea notum factum est nomine "Princeps."

Cum abdicavisset, Germaniam visitavit, ubi bonas dixit rationes illius temporis Germanicas. Eduardi "comes honoris causa" Robertus Ley fuit, praeses Officii Laboris Germanici ab hominibus facti, qui Nazis appellantur. "Comes honoris causa" ille in Britannia Hiberniaque septentrionalis conflictiones fecit magnas. At Eduardus modo cognitor fuit opinionis ad unam tantum rationem pertinentis partis minimae societatis superioris Regni Uniti.

Semper aenigma erat, quantum pecuniae dux acceperit abdicatione facta. Magnitudo pensionum fortasse ei solutarum etiam hodie non est certa. Certum autem est Eduardum accepisse pretium palatiorum nominibus Balmoral atque Sandringham, putantur quae possessio regis privata.

Eduardus uxorque quidem erant secundi dimidii saeculi vicesimi mariti modo vivendi maxime pretioso notabiles. Sic dux uxorem cumulabat copiis maximis ornamenti maximi pretii, quae vendita sunt ea mortua summam colligentes ingentem 160,000,000 dollarorum. Itaque erat adhuc pretiosissima ornamentorum collectio.

Omissis stipendiis ab Eduardo procuratore coloniae nomine Bahamas Regni meritis in Bello Orbis Terrarum II, quae ei vero fuerunt mendicanda, et Eduardus et uxor vitam luxuriae plenam, sed carentem et occupatione ulla et hominibus ab illis adiutis agebant. Tradita sunt Eduardi uxoris verba “Nemo potest esse nimis dives aut corpore nimis tenui!"

At et Eduardi et uxoris meritum est matrimonium amoris causa etiam summis societatis partibus possibile factum. Uterque sepultus est sepulcreto regali circum Victoriae reginae et eius mariti Alberti de Gota bustum adhibito.

Commentarii et epistulae Eduardi VIII recensere

  • 1951 : A King's Story: Edward, Duke of Windsor (Londinii: Cassell)
  • 1986 : (ed. Michael Bloch) Wallis and Edward: Letters 1931–1937 (Summit Books. ISBN 0-671-61209-3)
  • 1998 : (ed. Rupert Godfrey) Letters From a Prince: Edward to Mrs Freda Dudley Ward 1918–1921 (Little, Brown. ISBN 0-7515-2590-1)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum VIII spectant.
Principes Walliae

Eduardus (II) 1301–1307 • Eduardus de Woodstock 1343–1376 • Ricardus (II) 1376–1377 • Henricus (V) 1399–1413 • Eduardus de Westmonasterio 1454–1471 • Eduardus (V) 1471–1483 • Eduardus de Middleham 1483–1484 • Arthurus 1489–1502 • Henricus (VIII) 1504–1509 • Edwardus (VI) 1537–1547 • Henricus Fridericus 1610–1612 • Carolus (I) 1616–1625 • Carolus II 1641—1649 • Iacobus Stuart 1688 • Georgius (II) 1714–1727 • Fridericus 1729–1751 • Georgius (III) 1751–1760 • Georgius (IV) 1762–1820 • Eduardus (VII) 1841–1901 • Georgius (V) 1901–1910 • Eduardus (VIII) 1910–1936 • Carolus (III) 1958–2022 • Gulielmus 2022—