Georgius I (rex Britanniae)
Georgius Ludovicus (natus Hanoverae 28 Maii 1660; mortuus Osnaburgi 11 Iunii 1727) fuit princeps Hannoverorum ab anno 1698 et rex Magnae Britanniae ab anno 1714, cum Anna regina mortua esset, nomine Georgii I rex Britanniae secundum "Act of Settlement" contra Catholicismum decretae causa, quod erat annexus proximus Protestanticus Annae reginae.
Obitus: 11 Iunii 1727; Osnabruga
Patria: Electoratus Brunsvici-Luneburgi, Britannia
Familia
Coniunx: Sophia Dorothea de Celle
Proles: Georgius II, Sophia Dorothea of Hanover, Luise Sophia von der Schulenburg, Countess of Dölitz, Melusina von der Schulenburg, Countess of Walsingham, Margarethe Gertrud von Oeynhausen
Familia: House of Hanover
Memoria
Insignia heraldica
Georgius Ludovicus 1660 filius natu maximus Ernestii Augusti, Hannoverorum principis, atque eius uxoris Sophiae de Palatina provincia, filiae Elisabethae Angliae, quae ipsa filia erat Angliae regis Caroli I, et eius mariti Frederici de Palatina provinicia, natus est.
21 Novembris 1682 Sophiae Dorotheae de Celle nupsit, quacum infantes genuit:
- Georgium Augustum, regem Britannicum (30 Octobris 1683 - 25 Octobris 1760)
- Sophiam Dorotheam (16 Martii 1685 - 29 Iunii 1757), uxorem Frederici Gulielmi I, Prussiae regis
1694 divortium factum est inter Georgium Sophiamque, sed uxorem pristinam custodiebat.
Georgius etiam pater erat filiarum notharum:
- Annae Ludovicae (1 Ianuarii 1692 - 2 Ianuarii 1773
- Petronillae Melusinae (1 Aprilis 1693 - 16 Septembris 1778)
- Mariae Sophiae
Nexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Anna 1702 • Georgius I 1714 • Georgius II 1727 • Georgius III 1760 • Georgius IV 1820 • Gulielmus IV 1830 • Victoria 1837 • Eduardus VII 1901 • Georgius V 1910 • Eduardus VIII 1936 • Georgius VI 1936 • Elizabeth II 1952 • Carolus III 2022 | |