Petrus Thorneycroft
Petrus Thorneycroft, vulgo plene George Edward Peter Thorneycroft atque denuo Lord Thorneycroft (natus die 26 Iulii 1909; mortuus die 4 Iunii 1994), alumnus Collegii Etonensis et Academiae Militaris Woolwich, fuit politicus Britannicus factionis Conservativae.
Obitus: 4 Iunii 1994; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: George Edward Peter Thorneycroft
Familia
Coniunx: Carla Thorneycroft, Baroness Thorneycroft, Sheila Page
Proles: John Thorneycroft, Victoria Elizabeth Ann Thorneycroft
Ab anno 1938 usque ad annum 1966 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit ubi munere populi Staffordiae et postea Monemutae functus est. Minister a commercio a die 30 Octobris 1951 ad 13 Ianuarii 1957, cancellarius scaccarii (id est aerarii minister) inde usque ad diem 6 Ianuarii 1958, minister ab aviatione a die 27 Iulii 1960 ad 13 Iulii 1962, secretarius civicus a munitione ab eodem die ad 16 Octobris 1964 meruit. Praeses fuit factionis conservativae a die 11 Februarii 1975 ad 14 Septembris 1981.
Bibliographia
recensere- Edmund Dell, The Chancellors: a history of the chancellors of the exchequer, 1945-1990. Londinii: Harper Collins, 1996. ISBN 0-00-255558-1
Nexus externi
recensere- Petri Thorneycroft orationes in Parlamento
- Brevis biographia apud universitatis Southampton paginas interretiales
- Duae Petri Thorneycroft imagines apud National Portrait Gallery