Hugo Gaitskell, vulgo plene Hugo Todd Naylor Gaitskell (Londinii natus die 9 Aprilis 1906; ibidem propter lupum erythematosum mortuus die 18 Ianuarii 1963), alumnus Collegii Wintoniensis atque deinde Collegii Novi apud Oxonienses, fuit rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris. Dux fuit huius factionis ab anno 1955 usque ad mortem. Gaitskell a die 5 Iulii 1945 continuo legatus apud Parlamentum Britannicum munere populi Ledesiae meridionalis functus est. A die 19 Octobris 1950 usque ad diem 26 Octobris 1951 fuit cancellarius scaccarii (id est aerarii minister), primo ministro Clemente Attlee.

Wikidata Hugo Gaitskell
Res apud Vicidata repertae:
Hugo Gaitskell: imago
Hugo Gaitskell: imago
Nativitas: 9 Aprilis 1906; Londinium
Obitus: 18 Ianuarii 1963; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Arthur Gaitskell; Adelaide Mary Jamieson
Coniunx: Dora Gaitskell, Baroness Gaitskell
Proles: Julia M. Gaitskell, Cressida F. Gaitskell

Memoria

Sepultura: St John-at-Hampstead
Hugo Gaitskell anno 1958 lucis ope pictus

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere